Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, concedimus, laudamus et perpetuo confirmamus, donaciones et stabilimenta operatorium sive tendarum Valentie, que vos Eximinus Petri fecisti vel feceritis.
Ita quod firma sint quibuscumque persones eas dabitis et dedistis, et stabilistis vel stavilietis, sicut in cartis vel albaranis a vobis factis vel faciendis continebitur, et nunquam per nos vel nostros revocabimus nec revocari aliquatenus permittemus.
Datum Valentie XIIII kalendas januarii Era Mª CCª LXXª sexta.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et Maioricarum, et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei sunt testes: Petrus Ferrandi de Açagra, Artaldus de Luna, Ferrandus infans Aragonum, Eximinus de Urrea, Berengarius d'Entença.
Sig+num Guillermi, scribe, qui mandato domini regis pro domino Berengario, barchinonensi episcopo cancellario suo, hec scribi fecit loco die et era prefixis.