Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros, ob remedium anime nostre, damus, concedimus per hereditatem propriam, francham et liberam, domino Deo et beate virgini Marie, eius genitrici, et beato Vincentio et monasterio in Valencia ad eius honorem hedificato, imperpetuum, castrum et villam Castilionis Burriane, ad habendum, tenendum, possidendum, expletandum, cum introitibus, exitibus, affrontacionibus, terminis, pratis, pascuis, herbis, aquis, lignis, furnis, molendinis, factis et faciendis, montibus et planis, heremis et populatis, et cum alqueriis ad dictum castrum et villam pertinentibus, cum hominibus et mulieribus christianis, judeis, et sarracenis, habitantibus et habitaturis, cum exercitibus, cavalcatis, et eorum redemptionibus, cum questiis, peytis, cenis, serviciis, tributis, censibus, usaticis, cum trobis et cum omni dominio et pleno iure nostro, et cum omnibus aliis pertinenciis a celo in abissum, sine omni retencione nostra et nostrorum, quam in aliquibus predictorum non facimus ullo modo. Extrahentes dictum castrum et villam et omnia alia et singula supradicta, de dominio, iure, et possessione nostra et nostrorum, et in ius, dominium et plenariam ac corporalem possessionem dictum monasterium, et vos Bn., priorem, cum hoc instrumento mittimus.
Dictum autem castrum et villam prior dicti monasterii vel quilibet alius, impignorare, vendere, vel aliter alienare, ullo tempore non possit, set dictum castrum et villam dicto monasterio et jurisdictioni ipsius semper volumus pertinere.
Datum Valencie, pridie idus septembris anno Domini Mº CCº XLº quarto.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt huius rei, G. de Entenza, Gombaldus de Entenza, P. Massa, Garcia d'Auro, Examinus d'Alvero.
Signum + Guillemoni Scribe, qui mandato domini regis hec scribi fecit, loco die et anno prefixis.