Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus vobis, P., Dei gracia episcopo dertusensi et capitulo eiusdem ecclesie, presentibus et futuris, in emenda et recompensacione castri Castellionis de Burriana et de alqueria de Hadrel, castrum et villam de Almassora cum hominibus et feminis ibi habitantibus et habitaturis, et cum terminis et pertinenciis suis, heremis et populatis.
Damus etiam vobis, pro emenda et recompensacione alqueriam de Benimocar, cum omnibus suis terminis et pertinenciis; et damus predictam alqueriam vobis et capitulo dertusensis ecclesie francham et liberam, ad omnes voluntates vestras, et eiciemus inde populatores, tam milites quam alios qui sunt ibi, et faciemus eam absolvi et diffiniri vobis ab eis.
Terminant autem castrum de Almaçora et alqueria de Benimocar, ex una parte cum termino de Burriol, et ex alia parte cum mari, et ex tercia parte cum termino de Hadrel, et de quarta parte cum rivo de Milars.
Damus insuper vobis pro emenda et recompensacione mille macemutinas jucefias directas, quas et que omnia supradicta habeatis semper, teneatis et possideatis et explectetis, francha et libera, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes voluntates vestras perpetuo faciendas.
Nos siquidem P., Dei gracia episcopus dertusensis et capitulum eiusdem ecclesie, per nos et nostros successores, recipimus omnia supradicta in dicta emenda et recompensacione et propter hoc, bono animo et spontanea voluntate, gratis, non vi nec metu inducti, scienter et consulte remittimus et diffinimus vobis, domino J. regi Aragonum et vestris successoribus in perpetuum, castrum et villam Castellionis de Burriana, cum omnibus suis terminis et pertinenciis universis, heremis et populatis, et alqueriam de Hadrel, vobis et fratribus de Ucles, cum suis terminis et pertinenciis universis, ita quod racione donacionis vel donacionum ecclesie nostre facte vel factarum a predecessoribus vestris vel a vobis, non possimus unquam de cetero supradicta petere a vobis, nec ab aliquibus personis in aliquo inquietare vel demandam facere, vel racione alicuius iuris nobis vel ecclesie nostre modo aliquo competentis.
Diffinimus etiam et remittimus vobis et monasterio de Benifaza, omnem illam peticionem quam nos et ecclesia nostra faciebamus de molendinis et aliis rebus monasterio supradicto et abbati et conventui eiusdem loci, salvis tamen nobis et ecclesie nostre ducentis morabatinis, quos dictus abbas et conventus de Benifaza pro dicta remissione vobis et eisdem a nobis et capitulo nostra facta debent dare et persolvere.
Datum Dertuse IV idus junii anno Domini Mº CCº XLº quinto.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: G. de Montecatano, R. Berengarii d'Ager, Eximinus de Focibus, A. de Gudal, R. Lay.
Ego Poncius dertusensis episcopus subscribo +.
Sig+num G., prioris. Sig+num Petri dertusensis hospitalarii. Ego Dirous, prior claustralis subscribo sig+num. Ego Bernardus dertusensis archidiaconus. Sig+num G. de Scarp, presbiteri et canonici. Sig+num A. dertusensis sacriste. Sig+num Geraldus, canonicus. + Arnaldi presbiteri et canonici. Sig+num G. de Tamarito, diachoni et canonici.
Sig+num Guillermi scribe, qui mandato domini regis hec scribi fecit loco die et anno prefixis.