Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus, laudamus et confirmamus vobis, fidelibus nostris universis et singulis populatoribus et habitatoribus Valencie et vestris in perpetuum, divisione illa que facta fuit ultimo modo vobis predictis, de hereditatibus, possessionibus, domibus, ortis, vineis et omnibus aliis a nobis concessis et donatis per divisores nostros vobis, divisas et terminatas atque assignatas.
Approbantes donacionis verbo titulo quod ultima divisio ista in perpetuum valeat et habeat perpetuo firmitatem, non obstantibus primis instrumentis aliquibus primitus inde confectis; salvis tamen et nobis retentis in perpetuum hereditatibus illorum qui in diem sive terminum a nobis easdem assignatum, apud Valenciam non fuerint vel invenerint termino eis assignato, quorum talium hereditates possimus quibuscumque voluerimus dare, non obstante aliqua carta quam inde a nobis habuerint.
Et mandantes baiulo et curie Valencie et universis subditis nostris, quod contra predicta non veniant nec venire faciant aut permittant, ymo faciant predictas hereditates vobis terminatas habere, tenere, possidere pacifice et quiete, sicut per divisores nostros vobis ultimo sunt donate atque assignate et sicut superius continetur.
Datum in bastida Xative XV kalendas julii anno Domini Mº CC XL.
Sig+num Jacobi, Dei gratia et cetera.
Huius rei testes sunt, Rodericus de Liçana, Ferrandus Petri de Pina, Garssias romeu, dominus Latro, Petrus Petri, justicie.
Sig+num Guillamoni Scribe, qui mandato domini regis et cetera