Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1242, maig 29. Artana
Jaume I atorga la carta pobla de les aljames musulmanes de la serra d'Eslida
Arxiu del Regne de València. València. Cancelleria Reial. Registre 611, f. 238r. Còpia de començaments del segle XV feta a partir d'un trasllat de la cancellería reial de l'any 1343
Garcia Edo, Vicent. "Actitud de Jaime I en relación con los musulmanes del reino de Valencia durante los años de la conquista (1232-1245)". Congrés Ibn-al-abbar i el seu temps. Actes publicades en 1990, pp. 319-321

Pateat universis, quod nobis Petro Dei gratia regi Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice, comesque Barchinone, fuit exhibitum et ostensum per nobilem et dilectum nostrum Petrum, dominum de Exerica, quoddam privilegium sive carta sigillo pendenti munita, serenissimi domini Jacobi dive recordacionis regis Aragonum aboni nostri, quiquidem carta scripta erat latinis diccionibus, et interlineata litteris arabicis vel sarracenis idem quod ipse dicciones latine signifficantibus in effectu, series vero dicti privilegii quantum ut dicciones latinas sequitur aub hac forma:
Hec est carta gracie et securitatis quam facit Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, toti aljame sarracenorum qui sunt in Eslida et in Ayn, in Veo, in Sengueir, in Pelmes et Çuela, quod miserunt se in servitutem suam et devenerunt vassallos suos.
Concedit itaque eis quod possideant domos suas et possessiones in omnibus alcareis suis, cum omnibus terminis suis, introitibus et exitibus, in rigadivo et secano, laboratos et non laboratos, et omnes ortos et plantaciones suas.
Et explectent aquas suas, sicut fuit consuetum tempore sarracenorum, et dividant eas sicut inter eos consuetum est.
Et ganatum eorum pascat in terminis suis universis sicut consuevit tempore paganorum.
Et non mittant christianos, nec aliquem de alia lege in terminis suis, causa habitandi, sine voluntate ipsorum.
Nec aliquis paschua ipsorum sive ganatum contrariet, et sint salvi et securi in personis et rebus suis, et possint ire per totos terminos suos ad pertractanda negocia sua, sine christianis.
Et alcaidi castrorum, nec baiuli, demandent ipsis açofres de lignis, bestiis et aquis, nec aliam servitutem castrorum, nec faciat contrarium in domibus suis, nec in vineis et arboribus et fructibus.
Nec prohibeant preconizare in mesquitis, nec fieri oracionem in illis diebus veneris et festivis suis, et aliis diebus, set faciant secundum eorum legem.
Et possint docere scolares Alcora et libros omnes de alhadet secundum legem suam.
Et alcopzi sint de mesquitis suis.
Et judicent causas suas in posse alcaydi eorum sarraceni, illius qui erit in Eslida, in casamentis et divisionibus et emptionibus et vendicionibus et aliis omnibus causis secundum eorum legem.
Et sarraceni qui modo sunt extra alcarias dictorum castrorum quandocumque venerint, possint recuperare hereditates suas in perpetuum.
Et sarraceni qui inde recedere voluerint, possint vendere hereditates suas et res sarracenis ibidem habitantibus. Et baiuli non contradicant eis.
Nec sarraceni propter hoc faciant aliquam missionem alcaydo castri, et sit securus eundo in persona et rebus, et familia et filii ipsius per mare et per terram.
Et non faciant aliquam frangam vel hostem nec peytam, super hereditatibus, excepta decima tritiçi, ordei, panicii, milii, lini et leguminis.
Et decima persolvantur in era.
Et dent de molendinis, furnis, operatoris, alfondiçis, balneis, illam partem quam dare solebant tempore paganorum.
Et quanto voluerint, possint ire visum parentes ubicumque fuerint.
Et mortui sepeliantur in eorum ciminteriis sine contrario et missione.
Et calonie dentur secundum legem ipsorum.
Et non donent de aliqua ortalicia, videlicet de çepis, cucurbitis, nec de aliis fructibus terre, nisi de suprascriptis.
De arboribus et fructibus eorum, et parris, non dent deçimam; set dent decimam de vineis.
Et dent açaque ganatorum, secundum consueverunt.
Et christiani non hospitentur in domibus suis et hereditatibus, nisi sarraceni voluerint.
Et christiani non probent contra sarracenos nisi cum sarraceno legali.
Et sarraceni dictorum castrorum recuperent hereditates suas ubicumque fuerint, excepto in Valentia et Burriana.
Et de basis apium et de bestiario non donent aliquid, nisi ea que dicta sunt.
Et si sarracenus decesserit, posteritas eius heredidet illam hereditatem; et si posteritatem non habuerit, algema heredidet illam hereditatem.
Et sarraceni qui extra villam suam contrahere voluerint, possint sine contrario alcaidi et servicio.
Et illi de Eslida, de Ayn, de Veyo, de Pelmes, et de Sentgueir, sint franchi de omnibus rebus a die qua emparabit dominus rex carta ista usque in unum annum. Et completo anno illo serviant sicut est supra.
Et dominus rex recipit ipsos et suos in sua comanda et guidatico.
Actum est hoc in Artana IIIIº kalendas junii anno domini milessimo ducentesimo quadragesimo secundo.
Testes sunt huius rei magister Templi, magister Hospitalis, Guillermus de Entença, Eximinus de Focibus, Ladronus, Eximinus Petri, comendator Alcanici, frater Garçes.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani, qui predicta laudamus et concedimus sicut superius continentur.
Ego Guillemonus, domini regis scriba, mandato ipsius hoc translatavi loco die et anno prefixis, cum litteris supprapositis in prima linea ubi dicitur "et Çuela".
Cumque dictum privilegium foret in parte corrosum vel incuria seu ignorancia laniatum, fuit nobis per ipsum nobilem humiliter supplicatum, ut ipsum privilegium rescribi et reparari ac nostro sigillo muniri de benignitate regia mandaremus.
Nos itaque, supplicacioni dicti nobilis inclinati, sepedictum privilegium quantum ad ipsas dicciones latinas in presenti carta nostra inseri mandavimus et transcribi, ac pro ut continetur superius reparari, non intendimus tamen propter hanc rescriptionem seu reparacionem in premissis aliquis novi concedere, seu aliquam facere novitatem, set ipsum privilegium et contenta in eo, sine adiccione et detencione ila remaneat, sicut erant ante presentem transcripcionem.
Mandamus igitur per presentem cartam nostram procuratori nostro generali, et eius vices gerentibus, baiulis, justiciis et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, ut premissa sub dicto modo firma habeant et observent et faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
In cuius rei testimonium presentem inde fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.
Datum Valencie nonas januarii anno Domini millesimo CCCº quadragesimo secundo.
Signum + Petri, Dei gratia regis Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice comesque Barchinone.
Testes sunt inclitus infans Petrus, Rippacurcie et montanearum de Prades comes, Petrus archiepiscopus Cesarauguste, Raymundus episcopus Valentie, Nicholaus de Jaumilla comes Terranove, Galcerandus de Bellopodio.
Sig+num Raymundi Sicardi, dicti domini regis scriptoris, qui de mandato eiusdem hec scribi fecit et clausit, cum literis suprapositis in linea XVIIIª, ubi dicitur "Artana", et in linea XVIIª, ubi dicitur "sine adiccione et detraccione ita remaneant sicut erant ante presentem", et in linea XVIIIª ubi dicitur "transcripcione".

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000325

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I