Damus et concedimus tibi Salomon de Cavalleria filio Jahudani de Cavalleria baiuli civis Cesarauguste, baiulia Muriveteris, Sugurbii, Onda et Uxoni et de Almonecir, dum vobis placuerit.
Ita scilicet quod cum sitis baiulis dictorum locorum percipiatis redditus et exitus ac justa iurium ipsorum locorum et baiuliarum suarum, dum vobis placuerit ut est dictum, et habebatis staticum tamen in castro Muriveteris dum fuis baiulus locorum predictorum.
Mandantes firmiter baiulus dictorum locorum christianis scilicet et sarracenis, quod tibi loco vicis vel cuy volueritis, loco tui respondeant de redditibus et exitibus ac iuribus nostris omnibus, de quibus vobis respondere teneantur.
Datum Valencie IIº kalendas septembris anno Domini Mº CCº LXXº tercio.