Jacobus Dei gratia et cetera. Damus licenciam et plenum posse vobis Muçe de la Portella baiulo nostro Muriveteris, Sogorbi, Onde, Ville Regali, Morelle et Peniscole, quod possitis dare et stabilire omnes hereditates et loca que dandum sunt seu stabiliendum in locis predictis, dum modo dicte donacionis et stabilimenta facte ad comodum nostrum.
Promittentes quod donaciones et stabilimenti que vos de predictis hereditatibus et locis que dandum sunt feceritis, rata habebimus atque firma et non contraveniemus aliqua racione, dum modo ad nostrum fiat comodum ut est dictum.
Datum Valencie nonas febroarii anno Domini Mº CCº LXXº quinto.