Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominis Montispesulani, per nos et nostros successores statuimus imperpetuum quod nunquam aliquo tempore non possit aliquis laycus vel clericus facere, constituere vel hedificare seu edificari vel construi facere, aliqua necessitate vel causa, sine aliquo iure vel aliquo modo vel occassione, statuto vel aliqua racione, porticum, archus, portalia, annvanum, bescalmum, pontem, nec aliam quamlibet cooperturam vel hedificium in tota via et in toto circuitu vel orbicularitate ecclesie beate Marie sedis Valencie, nec ipsa via sive circuitus in aliquo loco cooperiatur vel angustentur, nec aliquid contiguetur eidem ecclesie sed via predicta sit semper undique libera et discohoperta omnino.
Archus autem et portalia et quelibet alia edificia que modo eidem ecclesie contiguantur, si arte vel casu vel etiam voluntate illorum quorum sunt diruantur et nunquam rehedificentur aliqua antique consuetudine vel iure vel qualibet alia racione.
Hoc autem statutum et concessionem volumus quod servetur imperpetuum in omnibus aliis universis et singulis ecclesiis constructis et construendis civitatis Valencie, que ecclesie ex toto et inmediate non contiguentur aliquibus domibus.
Datum Valencie VIIIº kalendas aprilis anno Domini Mº. CC. XLº nono.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt Jacobus de Cervaria, Carrocius Alaman, Guillelmus de Montechateno, Guillelmus de Angularia, Guillelmus de Aquilone.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis pro Guillelmo Scribe notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.