Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1249, maig 23. València
Jaume I regula i aclara l'ofici de justícia de la ciutat de València
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Còdex 9 de la Casa Reial, f. 11r. Còpia simple de començaments del segle XIV
[Aureum opus, 1515, document 28 de Jaume I], [Huici-Cabanes, 1976, nº 492], [Garcia Edo, 1988, p. 128]

Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cum de consuetudine a nobis data Valencie curie eiusdem de anno in annum in festo Nativitatis Domini mutari debeat atque poni, per nos igitur et omnes nostros eam consuetudinem in omnibus et per omnia confirmantes concedimus et indulgemus vobis, universis et singulis probis hominibus et habitatoribus civitatis, presentibus et futuris, in perpetuum, quod annuatim in festo Nativitatis Domini eligatur unus probus homo habitator civitatis Valencie, habens ibi domicilium, et qui sit bone fame et sufficiens utilius ad dictum officium, et ille eligatur et ponatur consilio proborum hominum, et ille sic electus teneat curiam per totum illud unum annum.
Et omnia et singula, civilia et criminalia, que ipsum judicare oportuerit, judicet et determinet cum consilio proborum hominum civitatis Valencie; et ea que super predictis probi homines civitatis dederint pro consilio vel viderint expedire, illo omnibus postpositis exequi teneatur.
Et ille qui uno anno dictum officium tenuerint, per duos annos sequentes illud non teneat.
Et de uno hospicio unus solus et non duo ad dictum officium exercendum eligatur sive assumatur.
Et ad qui dictum officium electi fuerit, antequam ipsam administracionem recipiat, faciat juramentum secundum formam contentam in consuetudinem civitatis.
Datum Valencie Xº kalendas junii anno Domini Mº CC XLº nono.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt, Guillelmus de Angularia, Carrocius Alaman, Guillelmus de Montechateno, Guillelmus de Aquilone, Berengarius de Tornamira.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis pro Guillelmo Scriba, notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000353

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I