Manifestum sit omnibus, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispessulani, antecessorum nostrorum sequi vestigia cupientes, qui monasterium de Junquera et de Rota suis beneficiis ampliarunt, cum hac presenti carta perpetuo valitura laudamus, concedimus et confirmamus, omnes cartas et donationes quas felicis recordationis comes Barchinone, et post eum alii omnes antecessores nostri dederunt et concesserunt domino Deo et monasterio de Junquera et de Rota predictis, ac monachis ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris.
Confirmamus siquidem donationem ville de Scatrone et de Gata, et de aliis omnibus honoribus, villis, possessionibus et grangiis, et quibuslibet aliis rebus quas hodie dictum monasterium de Junquera et de Rota habent et possident, et ex ipsa donatione possidere debent, aliquo iure, aliquo modo aut aliqua ratione vel causa.
Ita quod omnia supradicta et singula, prefatum monasterium de Junquera et de Rota ac monachi ibidem Deo servientes, habeant, teneant potenter et explectent, ac possideant pacifice et quiete et sine contradictione nostra aliqua vel alicuius alterius viventis, sicut unquam melius habuerunt, tenuerunt et possederunt, et sicut in cartis donationis predictorum antecessorum quas inde habent plenius et melius continetur.
Volumus igitur et statuentes firmiter precipiendo mandamus majoridomus, repositario, merinis, çavalmedinis, juratis et aliis quibuslibet hominibus terre nostre, quod hanc confirmationem nostram ratam ac firmam habeant et observent, et ab omnibus ubique faciant inviolabiliter observari, et quod dictum monasterium de Junquera et de Rota, et monachos ibidem Deo servientes, ac omnia sua superius expressa et non expressa in iure suo tanquam nostra propria manuteneant ubique fideliter et defendant, et a nullo ea permitant indebite molestari.
Data in Quinto, II idus octobris Era Mª CCª LXª tercia.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt, [1ªcol.] dompnus Almoravedus, Ato Orella, [2ª col.] P. Garsie de Aquilari, Garsias Çapata, Asallitus de Gudal, [3ª col.] Rodericus Eximini de Lusia, Aznarius Layni, Lupus Eximini de Lusia.
Sig+num Bertrandi de Villa Nova, qui mandato domini regis et Guillermi Rabacie, notarii sui, hoc scripsit loco die et era prefixis.