Jacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum, Valencie, comesque Barchinone et Urgeli et dominus Montispesulani.
Fidelibus suis universsis hominibus de Escatron et aliis habitatoribus villarum monasterii de Roda, presentibus et futuris. Salutem et graciam.
Mandamus vobis firmiter quatenus de cetero non sitis ausi honores vel hereditates aliquas vendere vel inpignorare seu aliter alienare alicui infançoni vel alicui homini ordinum seu aliquorum clericorum, nec vos vel res vestras ponere sub alterius dominio [vel] tamen sub dominio monachorum monasterii [ante]dicti; sed si aliquid de honoribus vel hereditatibus vestris vendere vel inpignorare volueritis, vendatis vel inpignoretis ipsas aliis hominibus dictorum monachorum.
Si quis autem vestrorum hereditates suis de cetero alicui infançoni vel ordini vendiderit, inpignoraverit vel fecerit res suas in alio dominio posuerit vel [.....] iram nostram incurret et [.....] solidos jaccenses pro pena nobis solvet et hereditates amittet, ita quod dicti monachi ipsas perpetuo posidebunt.
Datum Cesarauguste, quarto idus junii anno Domini Mº CCº LXº quarto.