Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1233, març 22. Lleida
Jaume I confirma als habitants del regne de Mallorca les franqueses concedides fins aquell moment, i els eximeix de certs imposts per tots els estats de la corona
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 10v-11v
[Huici-Cabanes, 1976,nº 178]. Revisada la transcripció el 7-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Manifestum sit cunctis presentibus atque futuris, quot nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli, ac dominus Montispesulani, attendentes esse debitum, et dignum atque iustum, quod omnes habitatores civitatis Maioricarum, et insule eiusdem, et etiam aliarum insularum, videlicet Minoricarum et Evice, de nostra debeant semper et ubique franchitate et inmunitate gaudere, ideo scienter, et consulte, et spontanea voluntate, cum hac presenti scriptura munimine nostri sigilli corroborata perpetuo valitura, per nos et omnes nostros successores, vobis dilectis ac fidelibus nostris omnibus et singulis habitatoribus civitatis, et insule Maioricarum, et quarumlibet aliarum insularum predictarum presentibus et futuris, omnes franchitates, et inmunitates quascumque vobis quondam dedimus, et concessimus, iterum nunc de novo leto animo, et ex mera nostra liberalitate eas vobis omnibus et singulis laudamus, concedimus, ac penitus perpetuo confirmamus, sicuti melius et plenius in vestris privilegiis a nobis liberaliter vobis datis et concessis continetur.
Addentes etiam et insuper concedentes, ex nostra regia dominacione, per nos et omnes successores nostros, quod omnes hereditates sive possessiones quascumque aliquis vestrum habet vel in futurum habebit, in toto regno nostro Aragonum, et Catalonie, sive in quolibet alio loco nostre dominacionis, sint in perpetuum franche, libere et quiete, ab omni videlicet oste et cavalcata et earum redempcione, et etiam ab omni questia, paria, peyta, tolta, forcia, ademprivio, servicio, et secursu, et ab omni exaccione regali et vicinali et demanda, que dici vel nominari possit quoquomodo.
Verumtamen possessor hereditatis, sive possessionis staticam in civitate, vel insula Maioricarum, vel in quibuslibet aliis insulis prenominatis faciat corporalem.
Mandantes itaque firmiter statuentes senioribus, majoribus domus, repositariis, merinis, justiciis, juratis, judicibus et alcaldis, çaabalmedinis, vicariis, baiulis, consulibus, sajonibus, et aliis subditis, et officialibus nostris statutis, et statuendis presentibus atque futuris, quod hanc nostre confirmationis, et franchitatis, cartam a nobis liberaliter factam et concessam, ratam ac firmam habeant et observent, et ab omnibus ubique inviolabiliter faciant imperpetuum observari, et quod contra non veniant vel aliquem contravenire permittant, si de nostri confidant gracia vel amore.
Data apud Ylerdam, XI kalendas aprilis anno Domini millesimo ducentesimo XXX secundo.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei sunt testes: Atto de Focibus, majordomus Aragonum, Sancius de Orta, Berengarius episcopus ylerdensis, Eximinus de Orreya, Assalitus de Gudal, Guilelmus de Montecano, Pelegrinus de Castro Açollo, Lupus Ferrenqui de Lurcenio.
Sig+num Petri de Sancto Melione scriptoris, qui mandato domini regis scripsi pro P.Sancii notario suo, loco, die, et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000459

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I