Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus et damus licenciam et liberam potestatem, vobis omnibus et singulis militibus in civitate, et insula Maioricarum hodie populatis et populaturis, quod possitis emere, vel alio quoque titulo adquirere in insula Maioricarum, possessiones vel alios redditus precio quingentorum aureorum, a militibus, clericis, civibus seu quilibet aliis personis, sic quod nos nec aliquis possit vos impedire racione alicuius pacti, vel constitucionis, aut statuti.
Et empcionem quam precio predicto fecerit unusquisque vestrum, et vendicionem inde vobis factam, vel faciendam, laudamus, concedimus, et per nos et nostros vobis et vestris in perpetuum confirmamus per alodium proprium, franchum et liberum, salvo iure dominio et fidelitate nostra.
Data in exercitu Xative, VI idus madii anno millesimo ducentesimo quadragesimo quarto.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Petrus de Lobera, Marchus Ferriz, Eximinus Petri, dompno Ladro, Petrus d'Alcala.
Sig+num Guillelmoni Scribe, qui mandato domini regis, pro magistro Bernardo de Solerio, notario suo, hec scribi fecit, loco die et anno prefixis.