Infans Petrus, illustris regis Portugalis filius dilectis, et fidelibus suis universis probis hominibus civitatis, et insule Maioricarum, salutem et gracie plenitudinem.
Noveritis nos fecisse concambium regni Maioricarum, cum domino rege, et nobis ab eodem in reconpensationem cambii satisffactum, verum cum nos teneamini nobis fidelitate, et homagio, et sine voluntate mea non possitis commode dominum regem, vel aliquem alium recipere in dominum vel seniorem, auctoritate presentium hominio dominio fidelitate, et sacramento, quibus nobis astringebamini, vos absolvimus a predictis.
Mandantes vobis quatinus dominum Jacobum regem Aragonum in dominum et seniorem recipiatis.
Precipientes etiam magistro, Johanno, canonico Maioricarum, quod vos ex parte nostra a predictis absolvat publice viva voce.
Data Algezira, tercio nonas junii anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto.
Sig+num infantis Petri supradicti.
Testes huius rei sunt, Ferrandus Johannis, Ferrandus Petri de Pina, Alfonsus Laure, Petrus Nuniz, Jacobus de Saffareyg.
Sig+num Petri de Secura notario domini infantis, qui mandato ipsius hec scripsit, loco die et anno prefixis.