Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros concedimus et donamus vobis juratis, et probis hominibus et universitati Maioricarum imperpetuum, totum illud ius quod nos constituimus in Portupino ratione custodie, et cathene, et pro reparando et reficiendo et purgando ipso portu.
Ita quod quicquid, ratione predicta in dicto portu percipitur aut percipi debetur et consuetum est, habeatis teneatis et percipiatis integre et potenter, et possitis ibi ad colligendum illud ius, ponere quemcumque et quoscumque volueritis.
Et quia super predictis feceramus donationem Bg. Assopart, revocamus donationem et concessionem eidem inde factam.
Data Valentie, pridie nonas julii anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: G. de Angularia, R. de Guardia, G. de Montecathano, Carrocius, Bg. de Tornamira.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis pro G. Scriba notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.