Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1251, agost 20. Lleida
Jaume I regula la forma d'administrar justícia a la ciutat de Mallorca en diverses qüestions de dret civil i penal
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff.
[Huici-Cabanes, 1978, nº 576], Revisada la transcripció el 10-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros concedimus vobis juratis, et probi hominibus et universitati Maioricarum, et statuendo decernimus imperpetuum quod omnes baiuli, baronum, et nobilium habentium honores in civitate Maioricarum, et eius iurisdictione, quandocumque ibi ponentur, et constituentur, jurent publice super sancta Dei euvangelia se servaturos in omnibus franchitates Maioricarum a nobis datas, et concessas prout baiuli nostri eas jurant observare.
Promittentes quod justitias curie nostre Maioricarum, criminales et civiles non vendemus, nec impignorabimus aliqua causa, vel ratione.
Dotes vero et sponsalitia mulierum que assignata sunt, vel fuerint a maritis suis in honoribus, quos mariti vel ipse mulieres tenent in feudum vel ad censum sive in emphiteosim seu quibuslibet aliis habentibus honores in regno Maioricarum sint salva et secura sine aliquo firmamento dominorum feudi, sive censualis ac si domini expressim ea firmassent vel concessissent.
Et siquis considerata mente sequtus fuerit aliquem causa interficiendi hominem eadem pena punitatur qua interfector punitur vel puniri debet.
Christiani judei et sarraceni non accipiant pro usuris nisi quatuor denarios in mense de viginti solidos, licet habuerint certa pignora vel pacta aliter inita, et ex quo usura equiparata sit sorti, deinde usura nullatenus crescat aliqua temporis diuturnitate vel prescriptione, immo ex quo usura sic soluta equiparata sit sorti reddere instrumenta et pignora et fidantias absolvere per nostrum vicarum compellantur. In omnibus etiam casibus aliis, et capitulis observetur statutum a nobis heditum super usuris judeorum.
Et siquis tenuit vel amodo tenuerit domos, vel quamlibet aliam possessionem bona fide et justo titulo continue per decem annos, sine demanda alterius sine mala voce sit ulterius ipsa sua, et hoc inter maiores legittimam etatem habentes.
Orfano autem vel pupillo legittimam etatem non habenti vel maiori quatuordecim annorum, qui extra regnum Maioricarum fuerint, decem annorum, prescripcio non prejudicet.
Similiter si infra illud tempus quo fuerint absentes prescripserint res illorum qui fuerint presentes adversus eos conserventur illesi quemadmodum ipsi absentes contra presentes conservantur illesi.
Volumus insuper et statuimus, quod quilibet habitator regni Maioricarum, teneatur respondere sub curia civitatis Maioricarum, de contractu et crimine, et delicto quod in regno Maioricarum contraxerit, commiserit vel fecerit, vel si in civitate Maioricarum se promiserit soliturum, ita quod quilibet ipsorum sub examine curie, et baiulorum civitatis Maioricarum sub quibus fuerint populati litigent et respondeant.
Predicta autem omnia, et singula imperpetuum per nos, et nostros duximus statuenda, et penitus observanda.
Mandamus itaque vicariis, baiulis, et locum nostrum tenentibus et subditis universis presentibus et futuris, quatinus omnia supradicta et singula firma habeant et observent, et non contra veniant nec aliquem venire permittant.
Data Ilerde, XIIIº kalendas septembris anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: P. Cornelii, P. de Montechatano, R. de Montechatano, G. de Montecathano, Eximinus de Focibus, S. d'Antilone, P. Martini de Luna.
Sig+num Guillermi de Rocha, qui mandato domini regis pro G.Scriba notario suo, hec scripsit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000477

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I