Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros laudamus, concedimus, approbamus, et in omnibus et per omnia penitus et perpetuo confirmamus vobis universis militibus, civibus, et populatoribus civitatis et totius regni Maioricarum, omnes libertates et franchitates a nobis vobis olim concessas, prout in privilegiis sive instrumentis que inde vos a nobis habetis melius, et plenius continetur.
Data Valentie, quarto nonas augusti anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Eximinus de Urrea, Eximinus P. de Arenos, Blaschus de Alaone, S. de Antellone, Brt. de Castelleto.
Sig+num Michaelis de Alcoario, qui mandato domini regis pro fratre Andrea episcopo Valentie cancellario suo hec scribi fecit loco die et anno prefixis.