Noverint universi, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros damus et concedimus vobis probis hominibus et universitati Maioricarum, presentibus et futuris imperpetuum ac etiam statuimus, quod si diffinitio facta fuerit alicui vestrum vel vestrorum ab aliqua filia vestra ipsa in etate legitima constituta et que maritum habeat, de consilio et assensu ipsius mariti existente, extunc non possit agere contra patrem suum, vel bona ipsius, vel contra heredes eiusdem, ratione legitime in vita ipsius patris sui nec in morte, nec inde eis petitionem facere vel demandam, immo diffinitio que per ipsam facta fuerit plenam obtineat firmitatem dum tamen vir illius stultus non sit.
Mandantes vicariis, baiulis, juratis, et universis aliis offitialibus et subditis nostris civitatis Maioricarum, presentibus et futuris, quod predicta omnia firma habeant et observent et fatiant observari et non contraveniant nec aliquem vel aliquos contravenire permitant aliqua ratione.
Data Ilerde quarto idus martii anno Domini millesimo ducentesimo LXXº quarto.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.
Testes sunt, Guillermus Raymundi de Montecathano, P. de Berga, Raymundus de Montecathano dominus de Fraga, Jacobus de Cervaria, Bernardus de Angularia.
Sig+num Bartholomei de Porta, qui mandato domini regis hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis.