Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani, per nos et nostros damus et concedimus vobis probis hominibus et universitati Maioricarum, presentibus et futuris imperpetuum ac etiam statuimus, quod judei civitatis, vel insule Maioricarum non audeant de cetero mutuum aliquod tradere super pignoribus alicui vel aliquibus captivo vel captivis vestris, et si forte inveniretur quod aliqui judei contra hanc constitutionem nostram pignora aliqua reciperent ab aliquo vel aliquibus captivis, amitant ipsa pignora, ita quod absque aliqua sorte domino captivi vel captivorum restituantur.
Mandantes baiulo, vicario, juratis, et universis aliis offitialibus et subditis nostris Maioricarum presentibus scilicet et futuris, quod predicta omnia firma habeant et observent ut superius continentur, ac fatiant observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant ullo modo.
Data Ilerde, quarto idus marcii anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt, Guillermus Raymundi de Montecathano, Petrus de Berga, Raymundus de Montecathano dominus de Frague, Bernardus Guillermi de Entença, Petrus Martini de Luna.
Sig+num Bartholomei de Porta, qui mandato domini regis hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis.