Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani, per nos et nostros damus et concedimus vobis probis hominibus et universitati Maioricarum, presentibus et futuris, quod ratione servitii quod modo nobis fecistis ad preces et instanciam nostri non possit vobis vel vestris preiuditium generari, quantum scilicet ad franquitates a nobis vobis concessas cum cartis nostris ut in eisdem plenius continetur.
Immo franchitates predicte sint salve vobis perpetuo, prout melius dici potest et intelligi ad vestrum vestrorumque bonum et scincerum intellectum.
Mandantes vicariis, baiulis, juratis, et universis aliis officialibus et subditis nostris tam presentibus quam futuris, quod predicta omnia firma habeant et observent et fatiant observari, et non contraveniant, nec aliquem vel aliquos contravenire permittant aliqua ratione.
Data Ilerde quarto idus martii anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo IIIIº.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt, Guillermus de Montecathano, Petrus de Berga, Raymundus de Montecathano dominus Frague, Jacme de Cervaria, Bernardus de Angularia.
Sig+num Bartholomei de Porta, qui mandato domini regis, hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis, cum litteris rasis et emendatis in secunda linea ubi dicitur "modo", et in quarta ubi dicitur "tam".