Innocentius episcopus servus servorum Dei.
Venerabili fratri episcopo Maioricarum, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilecti filii cives Maioricarum nobis humiliter supplicarunt, ut cum propter novitatem incolatus in multis penuriam patiantur, pro sustentatione ipsorum, et quod terra propitiante Deo comodius et plenius reddi populosa valeat, eis portandi et vendendi victualis serracenis, licentiam impendere curaremus, cum sicut asserunt non possint ad presens illorum carere comertio, absque dictorum civium dispendio manifesto, nos igitur eorum supplicationibus inclinati, ad instar pie recordacionis G. pape predecessoris nostri, presentium tibi auctoritatem mandamus, quatinus de hiis cum carissimo in Christo filio nostro, illustri rege Aragonum, domino Maioricarum, vel cum illis qui eius vices gerunt ibidem, secundum datam tibi adeo prudentiam collaturus, si reppereris quod sine prejuditio dicti regis et dampno terre id fieri valeat, eisdem civibus, ut prefatis sarracenos, preter equos et mulos, arma, ferrum, et lignamina, victualia tempore pacis ferre possint et vendere auctoritate nostra licentiam largiaris.
Datum Lugduni, duodecimo kalendas aprilis pontificatus nostri anno quinto.