Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilionis, et Ceritanie et dominus Montispessulani, volentes et mandantes vobis Guillermo de Turricella, et Jacobo de Sancto Martino militibus, Roberto de Pulcrovicino, Bernardo Valentini, Francischo de Clerico, Francischo Burgueti, Bernardo de Cesarauguste, et Arnaldo Burgues, sindicis et procuratoribus Maioricarum, constitutis ad promittendum jurandum, obligandum et homagium faciendum illustri Petro Dei gratia regi Aragone, karissimo fratri nostro, pro servandis compositione, et pactionibus inhitis inter nos et dictum illustrem regem, fratrem nostrum, et probis hominibus et universitati dicte civitate et vestris, quod predicta omnia observetis, et observari faciatis pro ut in instrumento dicte compositionis dinoscitur contineri.
Et pro predictis complendis dicto illustri regi Aragonum fratri nostro, sacramentum et homagium fatiatis, absolvimus ideo quantum ad hec, vos et vestros ab omni dominatione, sacramento, fidelitate, et homagio, quibus nobis essetis obligati, donec contenta in dicto instrumento compositiones per heredes, et successores nostros observata fuerint et completa.
Actum est hoc in Maiorice, quarto idus decembris anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo nono.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Maioricarum, comitis Rossilionis et Ceritanie, et domini Montispesulani, qui predicta concedimus et laudamus, appositum per manum Petri de Calidis scriptoris dicti domini regis, mandato eiusdem domini regis, loco die et anno prefixis.
Testes huius rei sunt, Petrus Dei gratia Maiorice epischopus, Bernardus de Hulmis, et Berengarius de Hulmis milites, Matheus de Costa, Bernardus Guillermi, Pontius de Jardino archidiachonus Maioricarum, Bernardus de Palatio, Bernardus de Sobarber canonici Maioricarum, Bernardus de Veri, Raymundis Lulli, Raymundus Guillermi, Guillermus de Miravals precentor Maiorice, Berengarius Arnaldi de Insula, et Gueraldus de Rivo, et Petrus de Viridaria milites, Guillermus Rotlandi, Petrus de Podio, Berengarius Draperii, Guillermus de Caneto, et Pontius de Guardia milites, Jacobus Valentini, Guillermus Valentini, et Guillermus Ebrini, Bernardus de Sancto Minato, et Raymundus de Cardona.
Sig+num Guillermi Moratoni, notarii publici Maioricarum, qui hec scribi fecit et clausit.