Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilionis, Ceritanie et dominus Montispessulani, volentes et mandantes vobis, Guillermo de Turricella, et Ferrando Rodrigis militibus, Roberto de Pulcrovicino, Bernardo Valentini, Francischo de Clerico, Arnaldo Burgezii, Bernardo de Seragossa, et Francischo Burgueti, sindici et procuratoribus ab universitate Maioricarum constitutis, ad promittendum, obligandum et homagium faciendum illustri P. Dei gratia regi Aragone, karissimo fratri nostro, pro servandis compositione, et paccionibus inhitis, inter nos et dictum illustrem regem fratrem nostrum, et probis hominibus et universitati dicte civitate et vestris, quod predicta omnia observetis, et observari faciatis pro ut in instrumento dicte compositionis dinoscitur contineri.
Et pro predictis complendis, dicto illustri regi, fratri nostro sacramentum, et homagium fatiatis, absolvimus ideo quantum ad hec, vos et vestros ab omni dominatione, sacramento, fidelitate, et homagio quibus nobis essetis obligati, donec contenta in dicto instrumento compositiones per heredes, et successores nostros observata fuerint et completa.
Quod est actum XII kalendas martii anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo nono.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Maioricarum, comitis Rossilionis et Ceritanie, et domini Montispesulani, qui predicta concedimus et laudamus, appositum per manum Petri de Calidis scriptoris dicti domini regis, mandato eiusdem domini regis, loco die et anno prefixis.
Testes huius rei sunt, Bernardus de Ulmis, Petrus de Fonoyeto, Raymundus de Vindaria, et Borracius de Bassia, frater Bernardus d'Estella, prior domus predicatorum Maioricarum, Berengarius de Ulmis, Arnaldus Baiuli jurisperitus, Guillermus de Clusella, Jacobus Serra, frater Arnaldus Gombaldi, eiusdem ordinis, Berengarius Arnaldi, G. de Pugdorfila, Raymundus Guaellis, Romeus Durfortis, Guillermus de Caneto, Gueraldus de Rivo, Jacobus Valentini, Petrus Pintanerii, Petrus Bocheti, Pontius de Guardia, Arnaldus de Turricella milites, Renovardus de Malbosch, Johannes Homodei et Arnaldus Omberti.
Sig+num Jacobi de Marina, notarii publici Maioricarum, qui hec scripsit et clausit.