Notum sit cunctis presentibus et futuris, quod ego don Gyl d'Atrosillo, alquayt de Peniscola, per mandato domini regis, dono et concedo vobis, Grignon Balester, Iª alquaream qui vochatur Bynalaros in termino Peniscole, cum vobis quinquaginta populatores, eremos, populatos, qui abet afrontaciones, prima parte la mar, de secunda parte el ryvo de Oyldecuna, de terçia parte cum termino de Çervera, et in quarta vero partis cum rivo de Oliva.
Sicu[t] iste afrontaciones includunt vel dividunt sic damus, vobis et vestris, per secula cuncta.
Et "de[.n]çima" damus vobis quinquaginta et quatuor sortes in l'almarjal de Pereniscola [sic].
Et super totum istum dono ego, don Gyl, a vobis Grignon, ut faciatis molendino in quaqumque locum volueritis in termino "deva[n]dito"; et detis per "devandito" molendino decima, ad eclesiam de Peniscole et ad domini regis quoque anno ad festum sancti Michaelis, I k[aficium] de trigo et I k[aficium] de ordii.
Et abeatis illum vobis et vestris per secula cuncta.
Et volo ut habeatis ecclesiam et fornum, et fabrecham, salvos dyrectos de domini regis.
Et vos omnes populatores sitis franchi et liberi ex omni mercaderiam, per marem et terram, de leuda et de "peatje", ex directo domini regis.
Et vos detis decimam et primiciam legaliter, pani et vini et oley, et de omni alias rebus.
Ita quod predictam alqueriam vos et vestri abeatis et possideatis et espletetis secure et integre per fuerum et consuetudinem çivitatis Cesarauguste, et nulus asus sit vobis pignorare nisi debitor vel fiduciam.
Facta carta mense septembris, II dias remansis de mensis septenbris, anno Domini Mº. CCº. quadragesimo Iº.
Signum Egidius de Atrosillo +, qui hoc laudo, concedo, et firmo, et testestes [sic] firmare rogo.
Huius rey testes sunt: Arnaldus de Cardona, justiçia, signum +. Signum Ramundus de Belmo[n]t +. Signum Petrus de Rosillon +; vicinos Peniscole.
Signum Martinus Roldani, qui per mandato domini Egidii de Atrosillo, hoc scripsit et de manu mea hoc signum + fecit; et in duodeçima linea ubi dicitur "çiv[ita]", et in ista decima linea literas rasis.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli, et domini Montispesullani, qui predictam donationem laudamus, concedimus et confirmamus, sicut superius continetur. Apositum in Ylerda XIIIº kalendas marcii, anno Nativitate Domini M. CC. XL. secundo, per manum Guillemoni Scribe, mandato domini regis.