Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1309, juliol 16. Perpinyà
Jaume II de Mallorca regula la forma com s'ha de fer la moltura en els molins de la ciutat
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 84v-85v
Transcrit el 23-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilionis, Ceritanie, et dominus Montispessulani, audito quod pluries fuit dicensio et questio inter molendinarios civitatis Maioricarum et terminorum eiusdem, et gentes ipsius civitatis quibus blada molebantur, super solutione multure necnon et super deductione fatienda per polveragio seu polvore, que emanat de farina cum molitur, dicensiones et questiones huiusmodi radicitus extirpantes, et tranquillitati ac concordie gentium dicte civitatis et mulneriorum eiusdem providere volentes, statuimus, et ordinamus, ac huiusmodi nostra constitutione duratura perpetuo declaramus, quod ex nunc mulnerii civitatis Maioricarum, seu habentes et tenentes molendina in civitate Maioricarum et terminis eiusdem, nunc et in futurum habeant et recipiant pro multura tam ordei quam frumenti, et omnium aliorum bladorum cuiuscumque generis fuerint vel quecumque nomine nuncupentur, sextamdecimam partem dumtaxat.
Item, quod de singulis saccis farine trium carteriarum et dimidie frumenti et ordei, et cuiuslibet alterius bladi, deducantur due libre pro pulveragio seu pulvere emananti tantum, et non plus neque minus, et de saccis in quibus fuerit plus vel minus, quam tres carterie et dimidie deducantur pro pulveragio seu pulvere ad rationem predictam duarum libre pro tribus carteriis et dimidia, proporcionabiliter et pro rata, quod hec statuimus et ordinamus servanda et tenenda omni tempore, sic quod propter paucitatem vel habundantiam, seu multitudinem aquarum non detur, nec recipiatur pro multura plus vel minus quam sexta decima pars, nec deducatur pro pulvere plus vel minus quam due libre de tribus carteriis et dimidia, et sic eadem ratione secundum magis et minus, et ad hanc rationem, et iuxta ordinationem et constitutionem istam mulnerii et domini molendinorum, tam presentes quam qui pro tempore fuerint in civitate Maioricarum et eius termino, molant et habeant molere seu moli facere quecumque blada indiferenter, tam ordeum quam frumentum et alia quocumque nomine appellentur, nec fatiant gabellam vel aliquid aliud maxinent occulte vel manifeste propter quod fiat aliqua fraus vel corruptela ad usus hanc ordinationem, et constitutionem nostram, quod si attemptare presumpserint recipiendo plus aliquid pro multura, vel deducendo pro pulvere plus quam superius est taxatum, aut aliquam maxinationem faciendo in fraudem huius nostre constitutionis, quandocumque et quocienscumque hoc contingat incurrant penam viginti solidos monete regalium Maioricarum, de quibus denuntiator seu acusator habeat terciam parttem, et nostra curia aliam terciam, et alia tercia pars aplicetur operibus minorum civitatum Maioricarum. Qua pena puniri volumus et mandamus facientes contra hanc constitutionem et ordinationem vel eam in aliquo violantes, quam publicari ac in libro curie registrari et preconitzari volumus voce preconia per civitatem Maioricarum, et ibi perpetuo observari.
Mandantes locum nostrum tenenti, vicarius, baiulis, ac omnibus aliis officialibus nostris in civitate et regno Maioricarum, presentibus et futuris, quod ordinationem et statutum huiusmodi in dicta civitate et eius terminis observent perpetuo, et fatiant ab omnibus inviolabiliter observari.
In quorum omnium testimonium et fidem, ac firmitatem, presentem cartam nostro sigillo pendenti iussimus comuniri.
Datum Perpiniani, quarto nonas junii anno Domini millesimo trecentesimo quinto.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000535

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I