Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesullani, per nos et omnes successores nostros damus et concedimus vobis venerabili et dilecto nostro Petro, Dei gracia archiepispoco Terrachone et per vos ecclesie civitatis Valencie cathedrali, in perpetuum, omnes et singulas ecclesias infra et extra muros civitatis Valencie constitutas et constituendas.
Et concedimus atque damus supradicte ecclesie pro hereditacione propiam, francham et liberam, inperpetuum, omnes domos et hereditates pertinentes quondam mesquitis supradictis sive ecclesiis, ad habendum, tenendum, possidendum, expletandum, cum introitibus, exitibus, afrontacionibus, et suis pertinenciis universis a celo in abissum, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes voluntates episcopi in ecclesia supradicta constituendi et successorum suorum perpetuo libere faciendas.
Datum apud Valenciam, quinto decimo kalendas novembris Era Mª CCª LXXª sexta.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regi Aragonum, Maioricarum et Valencie, comiti Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.
Huius rey sunt testes: [1ª col.] F. infans Aragonum. [2ª col.] Nuno Sancii. P. Ferrer de Azagra. [3ª col.] R. de Liçana. A. de Luna.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis pro domino Berengario barchinonense episcopo cancellario suo hoc scripsit loco die et era prefixis.