Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesullani, per nos et nostros damus et concedimus per hereditatem propriam, francham et liberam, vobis venerabili fratri A. eadem episcopo Valencie et episcopis vestris successoribus in eadem imperpetuum, illum realum in termino Xative quod est prope realum Raymundi de Sancto Minato, et in quo primam composicionem fecimus cum alcaydo et sarracenis Xative, de castro et villa de Xativa, quem habeatis sicut undique circumdatur parietibus, cum introitibus, exitibus, afrontacionibus, et suis pertinenciis universis a celo in abissum, ad omnes vestras et episcoporum civitatis Valencie voluntates cuicumque volueritis perpetuo faciendas.
Datum Valencie IIIº kalendas aprilis anno Domini Mº CCº XLº nono.
Sig+num Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comiti Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.
Huius rey testes sunt: [1ª col.] Jazbertus de Castronovo. [2ª col.] Carrocius. G. de Aquilone. [3ª col.] G. de Crudillis. Exidius de A[t]rosillo.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis per G. Scribe notario suo hec scripsit loco die et anno prefixis.