Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1242, agost 18. València
Jaume I atorga carta de venda d'unes cases a València, en favor del bisbe de la ciutat
Arxiu de la Catedral de València. Liber Instrumentorum, ff. 6r-7r. Còpia simple de començament del segle XV
[Huici-Cabanes, 1976, nº 357]. Revisada la transcripció el 26-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesullani, scienter et consulte per nos et nostros concedimus, tradimus, et vendimus vobis venerabili et dilecto nostro F., eadem gratia episcopo Valencie et cui et quibus volueritis imperpetuum, per proprium liberum et franchum alodium statica atque domos nostras sitas in civitate Valencie, ante sedem sancte Marie, sic terminantur et confrontantur in via publica ante sanctam Maria, et in domibus Sancii Petri de Aquilario, et Guillermi de Laceria, et Arnaldi Ferrarii, et in domibus Gaufredi et Bernaldi de Amaldano, et sic inde ascendit et includit domunculas secundum clausuram ibi factam muri nostri, et pervenit usque ad medium corralli ubi comunis paries a nobis est erigendus, et intrada vestra illius turris quam quondam vobis dedimus.
Vendimus itaque vobis et vestris predicta estatica et domos singulas et universas infra dictas afrontaciones sitas a celo in abissum, cum hostiis, januis, stillis, stillicidiis, introitibus, exitibus, et omnibus ad hec pertinentibus et debentibus pertinere, et cum omnibus locis, iuribus, actionibus realibus et personalibus, que in hiis competunt aut competere possunt vel in posterum nobis vel nostris.
Extrahentes de iure, dominio et posse nostro et nostrorum omnia et singula, et in ius, dominium, et posse vestrum et vestrorum transferimus irrevocabiliter, sicut melius dici potest et intelligi, ad vestrum et vestrorum salvamentum et intellectum, sine ullo nostro nostrorumque retentu et vinculo.
Inducentes vos cum hoc instrumento perpetuo valituro, in corporalem possessionem pleno iure, tanquam in rem vestram propriam, ad habendum et semper libere et quiete possidendum, explectandum, dandum, vendendum, impignorandum, et quolibet modo alienandum, ad omnes vestras vestrorumcque voluntates cui et quibus volueritis faciendas, tam clericis, religiosis, quam militibus et cuiuslibet et quibuslibet aliis personis.
Pro hac igitur vendicione recipimus a vobis quinque milia bisanciorum argenti fini et legitime solucionis, renunciantes scienter et consulte occasioni et accioni duplicis decepcionis et excepcioni pecunie non numerate et non tradite, sive non ponderati argenti et actioni recisorie, et omni auxilio et beneficio legum et consuetudinum et statuto promulgando, dando vel remittendo.
Concedo vobis et vestris ad omnes vestras et vestrorum voluntates libere faciendas, quantum et quitquid hec que vobis vendimus plus modo valent, aut amodo valuerint precio supradicto.
Promittentes nos semper vobis et vestris et cui volueritis teneri de firma et legali eviccione contra omnes personas, et erimus inde vobis et vestris perpetuo legales girentes, actores et defensores.
In dictis autem staticis et eius pertinenciis non possitis tenere aliqua officia sive ministeria que retinuimus in Valencie, vel quod proibitu sit aliquibus.
Datum Valencie, quintodecimo kalendas septembris anno Christi incarnacionis Mº CCº XLº secundo.
Sig+num Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comiti Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.
Huius rey sunt testes: [1ª col.] P. Ferrandi de Azagra. [2ª col.] Garsia Romei. A. de Gudal. [3ª col.] Eximini Petri. Ferrando Garçes de Roda.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandado domini regis hec scripbi fecit, loco die et anno prefixis.
Lecta fuit regi.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000556

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I