Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Valentie et cetera. Nobili et dilecto nostro Petro de Queralto, gerentivices procuratoris in regno Valentie pro inclito infante Alphonso, carissimo primogenito et generali procuratore nostro, ac comite Urgelli. Salutem et dilectionem.
Significatum est nobis noviter, per juratos civitatis Valentie, quod propter siccitatem temporis ex raritate aquarum pluvialium procedentem, aque rivi de Guadalaviar defluentes per cequias ad dictam civitatem et eius terminos sunt adeo diminute, quod in molendinis et possessionibus irrigandis maximus est defectus, cum ipsa aqua rivi predicti non sufficiat, quinimo quasi haberi non possit ad opus molendinorum constitutorum in termino et orta dicte civitatis ad molendum blada; et hereterii vix possessiones suas rigare valeant ex eadem, ex quo quidem defectu angustia atque penuria provenit, et de maiori etiam verisimiliter est timendum stivali tempore nunc instante; et ex hoc etiam preparatur materia et occasio ad dissentiones et scandala inter hereditarios supradictis, nisi provisiones nostre remedio succurratur.
Et cum hec in parte provenire noscantur propter occupationem aque dicti rivi, que ab aliquibus citra temporibus sit in locis de Petralba, de Villamarxant et de Benaguazir et de Ripparubea, dignaremur super eo ad removendum scandala et pericula, et evitandum damna competens remedium adhibere; non attento quod super predicta occupatione aque vobis nuper commissionem fecerimus per nostras litteras speciales, cum ea non possint sic sceleriter terminari.
Nos itaque, volentes subditorum nostrorum, ut convenit, periculis obviare et indemnitatibus precavere, vobis dicimus et mandamus quatenus ad dicta loca de Petralba, et de Villamarxant, de Benaguazir et de Ripparubea personaliter accedatis, et recognitis supradictis in quantum sine alciuius iniuria fieri poterit, providere curetis quod aqua que in locis prenominatis recipitur per certos dies cuiuslibet septimane, divertatur seu reducatur ad alveum dicti rivi ut haberi possit, et defluat per cequias ad opus molendinorum et hereditatum predictarum. Et per justiciam ac juratos dicte civitatis quibus super hoc nunc scribimus, ad removenda dicta scandala et damna fiat divisio de dicta aqua et aliarum cequiarum, prout melius eis videbitur expedire, salva tamen provisione per nos facta super aqua cequie de Muncada, quam provisionem volumus in suo robore permanere.
Datum in Villafrancha de Penades, VIII kalendas junii anno Domini M. CCC. XXI.