Hoc est translatum bene et fideliter factum, [die] X kalendas octobris anno Domini M.CC.XXX.III, a quodam privilegio domini regi Jacobi [actum] cuius series sic habetur:
Manifestum sit omnibus quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, cum presenti scripto nostro firmiter et perpetuo valituro, donamus, concedimus, laudamus ac liberaliter confirmamus vobis, venerabili et dilecto nostro fratri R. Patoth domorum milicie Templi in Provincia et in partibus Ispanie magistro, et domui milicie Templi et fratribus eiusdem, presentibus et futuris, quandam partem ville de Burriana noviter acquisite, sicut affrontat de introitu porte dertusensis que dicitur, et de puteo in antea sicut vadit via continue et exit ad cequiam, que scindit villam et dividit. Et affrontat ad domum que fuit de Aly Almacarre sarraceno, et de ipsa domo sicut tenet et vadit cequia continue usque ad domum que fuit d'Abajud sarraceno. Et de ipsa domo sicut dividit via ad sursum, usque ad furnum qui fuit de Alfayg Abneçmet, sarraceno.
Ergo sicut iste affrontaciones dividunt et assignant, sic donamus vobis quicquid et quantum ab istis affrontacionibus includitur et ambitur, cum domibus et omnibus iuribus et pertinenciis suis.
Addicientes huic donativo sex turres, que affrontant in eo cum tota sua barbacana que ad ipsas sex turres pertinet, ut de cetero prefatum donativum et partem hanc assignatam, cum introitibus et exitibus suis, et cum omnibus omnino et singulis pertinenciis suis habeatis, teneatis et possideatis pacifice et quiete, ad dandum, vendendum, inpignorandum, commutandum et alienandum, et ad faciendum omnes vestras successorumque etiam vestrorum proprias voluntates, sicut melius et plenius dici potest et intelligi, ad vestram comunem utilitatem.
Statuentes firmiter et mandantes majoridomus, senioribus, militibus, populis, baiulis, vicariis et nostris subditis universis, ut hanc donacionem nostram firmam habeant et observent, et faciant ab omnibus et ubique firmiter observari.
Quicumque autem contra tenorem huius donacionis nostre venire in aliquo atemptaverit, iram et indignacionem nostram et penam persone et rerum suarum omnium se noverit incursurum.
Data in Burriana, VIII kalendas augusti, in feste sancti Jacobi, anno Domini M. CC. XXX tercio.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragone et regni Maioricarum, comite Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes huius rei sunt: [1ª col.] B. ilerdensis episcopo, S. cesaraugustanensis episcopus, P. dertusensis episcopus, D. segorbicensis episcopus, N. prior domus sancte Christine. [2ª col.] F. infans Aragone, B. de Alagone maiordomus Aragone, R. de Lyzana, P. Cornelii, Blaschus Maza, Eximinus de Urreya. [3ª col.] G. de Monte Catano, G. de Cardona, G. de Zaguardia, Assalitus de Gudal, Ferrandus Didaci majordomus curie, P. Petri justicia Aragone.
Sig+num Petri Johannis scriptoris, qui mandato domini regis hec scripsit loco die et anno prefixis.
Sig+num R. Oromir, qui me sub teste subscribo. Sig+num B. de Pontibus, qui me sub teste subscribo.
Poncius de Cubellis hoc translatavit et hoc sig+num fecit.