In Dei nomine.
Liqueat universis quod causa vertebatur inter illustrissimum dominum Jacobum, Dei gracia regem Aragonis et regni Maioricarum, comitem Barchinone et Urgelli et dominum Montispessulani, ex una parte, et nobilem virum Guillelmum de Montecatheno ex altera, super castro quod Peniscola nuncupatur.
Quod castrum dictus Guillelmus de Montecatheno in judicio petebat, asserens supradictum castrum ad se pertinere racione donacionis facte predecessoribus suis a predecessoribus regis incliti memorati, cuius donacionis publicum instrumentum in judicio hostendebat.
Dominus, vero, rex contra donacionem, prescripcionem longissimam allegabat per quam se tueri credebat, eo quia predecessores Guillelmi de Montecatheno nunquam supradicto ussi fuerant instrumento, nec contra predecessores ipsius regis egerant ad memorati castri tradicionem nec ad castri estimacionem, que infra XXX annos peti poterat; si alias, castrum de Peniscola, vel predecessores suos per dominum regem minime tradi posset.
Hoc et multa alia fuerunt hinc inde a partibus allegata.
Nos, igitur, Guillelmus, permissione divina terrachonensis electus, et Bernardus, per eandem barchinonensis episcopus, de communi parcium assensu in hac causa judices constituti, auditis racionibus utriusque partis, precedente litis contestacione, viso instrumento donacionis prefate, intellecta eciam confessione Guillelmi de Montecatheno, quod non credebat dominum regem vel predecessores suos fuisse tractos in judicio supra hac questione a predecessoribus ipsius Guillelmi infra triginta annos a tempore donacionis confecte, post plenam parcium renunciacionem, habito sapientum consilio in solempni curia barchinonensi, de iure absolvimus dominum regem supradictum ab in peticione Guillelmi de Montecatheno supradicti, et eundem Guillelmum de Montecatheno in sua peticione condempnamus, et quoad castrum de Peniscola eidem perpetuuum silencium imponimus, adjudicantes idem castrum de Peniscola domino regi habendum et perpetuo possidendum.
Lata sentencia apud Barchinonam, in palacio domini regis, XVIII kalendas decembris anno Domini M CC XXXV.
Ego Raimundus de Villa Nova, notarius domni electi terrachonensis, hoc scripsi mandato judicum predictorum, cum suprascripto in linea tercia, ubi dicitur "castro", et in nona ubi dicitur "vel predecessores suos", die et anno prefixis.