Hec sunt consuetudines Perpiniani quas ad presens invenimus et ad memoriam reducimus, quibus homines Perpiniani cum domino Nunone Sancio et cum antecessoribus suis, et cum domino Guirardo et cum antecessoribus suis, et cum Gaufredo patre suo, usi sunt per bonam consuetudinem.
[1] CAPITULUM DE JUDICIO QUALITER DEBET FIERI
Homines Perpiniani debent placitare et iudicari per consuetudines ville et per iura ubi consuetudines deficiunt, et non per usaticos Barchinone neque per legem goticam, quia non habent locum in villa Perpiniani, neque intestatio neque exorquia nec aliquod desvet, nisi in sale tantum quod incipit in ultima die iovis aprilis usque in primam diem iovis junii.
[2] DE QUERIMONIA FACTA DE ALIQUO
Item, si dominus conqueratur de aliquo homine Perpeniani, debet eum certifficare super quo et de quo conqueratur, et sic postea potest petere ab eo firmanciam. Et si reus pecierit, dominus debet illum expectare de firmancia, usque in crastinum diem, nisi esset querimonia facta de enormi crimine, in quo dilacio esset periculosa. Idem est in baiulo, quod in domino dictum est, et omni alio ut prius certifficet de quo conqueritur.
[3] DE FIRMANCIA ET DE PIGNORE PRO FIRMANCIA
Item, actor conquerens non debet dare firmanciam nec pignora, pro querimonia quam fecit de aliquo habitante in Perpeniano vel extraneo.
[4] DE ACTORE NON TENENTE DARE LIBELLUM IN SCRIPTIS
Item, actor non tenetur dare libellum in scriptis de querimonia qua fecit, set eam baiulus potest redigere in scriptis.
[5] DE DUOBUS DEBITORIBUS INSIMUL OBLIGATIS
Item, si duo rei promittendi quorum uterque teneatur in solidum, pro rata conveniuntur, etiam si specialiter renunciaverint beneficio nove constitutionis et dividende accionis, nisi alter sit absens vel inops. Item, est in pluribus fideiussoribus in solidum obligatis, etiam si renunciaverint epistole divi Adriani; set secus est in principali debitore et fideiussore et pignorum possessore, nam hic habet electionem creditor contra quem velit primo experiri, etiam si fideiussor non renunciaverit beneficio nove constitutionis.
[6] CAPITULUM DE FIRMANCIIS
Item, homines Perpeniani non tenentur firmare directum vel facere ratione suarum personarum vel rerum, ubicumque inveniantur, ubicumque eas habeant, in posse alicuius curie, sed tantum in posse domini vel baiuli Perpeniani, nisi forte res tenerent pro aliquo. In quo casu, si aliquis conquereretur de domino illarum rerum de homine Perpeniani, tunc domino pro quo eas tenet debet firmare et placitare in posse illius domini.
Idem est si dominus conquereretur de illo qui pro illo tenet terras, de terremeritis vel censu, vel forascapio, non solutis vel non soluto, ut sibi solverentur, non ut expelleretur possessor de rebus quas pro ipso tenet. Si vero diceret ipsum expellendum et terras sibi applicandas propter non soluta terremerita, vel censum, vel foriscapium, tunc non tenetur in posse eius firmare nec placitare, set in posse baiuli Perpeniani, nisi forte ille dominus pro quo tenet terras habeat in eo iuridictionem generalem, vel sit homo suus. Et tunc, ratione iuridictionis generalis quam in eo habet vel hominatici, debet firmare et placitare in posse illius pro quo tenet terras, de expellendo vel non expellendo eum de terris, vel de applicandis illis domino propter non soluta terremerita vel censum vel foriscapium.
[7] DE ILLIS QUI TENENT ALIQUAM REM DE ALIQUO
Item, si aliquis tenet pro aliquo rem aliquam et contentio sit de dominio illius rei, inter possessorem et alium, debet in posse domini pro quo tenetur firmare et placitare. Et si forte firmaverit in posse curie, etiam volentes, potest dominus habitans in Perpeniano, pro quo res tenetur, firmancias extrahere de posse curie, et in suo posse partes reducere, si litigare postea voluerint.
[8] CAPITULUM DE DILATIONIBUS SUPER CAUSIS
Item, curia debet dare partibus super causis primam dilationem decem dierum, postea alias de septem diebus.
[9] DE FIRMANCIIS ACCEPTIS
Item, baiulus nec post firmancias acceptas nec ante potest petere a reo pignora, nec vicarius, nec dominus, neque ex[p]ensas aliquas a reo vel actore, pro se vel pro iudice, vel pro exsecutoribus nec pro aliquibus aliis ad causam necessariis, neque pro interloqutoriis, etiam si pluries an illis appellentur, nisi solummodo justiciam consuetam ab illo qui victus fuerit, quam justiciam non potest petere a victo, si miles vel generosa persona, vel clericus vel religiosa persona fuerit conquestus vel conquesta homine Perpeniani de ipsis. Sed nec firmancias, nec pignora, potest neque sumptus etiam petere ab homine Perpeniani, si talis persona de eo conqueratur vel ipse de illa.
Sed homines de Malleolis consueverunt dare expensas sive conqueruntur de aliquo vel aliquis de ipsis, quia eorum jurisdictio expectat ad curiam baiuli propter vicariam.
[10] DE JUSTICIA CONSUETA, QUALITER SIT
Item, consueta justicia est tercia pars quantitatis vel extimationis speciei vel injurie per sententiam vel compositionem obtente, de qua dominus vel baiulus, vel vicarius, consuevit remittere et facere maximum amorem. Et ita perpetuo est obtentum nobiscum et cum antecessoribus nostris.
[11] LIBELLUM DE INSTRUMENTIS SCRIBANIE
Item, contra instrumenta scribanie Perpiniani non admittitur probatio, nisi per testes eorum instrumentorum vel nisi per tabellionem et testes.
[12] LIBELLUM DE HOMINIBUS PERPINIANI
Item, si aliquis de Perpiniano vel extraneus fuerit captus in curia, post decem dies debet judicari, et deinceps non debet in carcelem detineri. Et infra decem dies potest judicari, si liqueat de crimine vel de causa propter quam captus est.
[13] DE HOMINE CAPTO PRO CAUSA PECCUNIARIA
Item, si aliquis fuerit captus pro causa peccuniaria, non debet in compedibus ligneis vel ferreis poni.
[14] DE QUERIMONIA FACTA PRO CAUSA PECCUNIARIA
Item, si aliquo fiat querimonia in causa peccuniaria qui dicat se non posse dare fideiussorem neque pignora mobilia, debet jurare in posse baiuli, presente actore, quod non potest dare fideiussorum neque mittere pignora mobilia usque ad V solidos, excepto lecto et vestimentis et armis. Et si pervenerit ad meliorem fortunam solvet totum vel quod potuerit. Et si habet bona immobilia debet obligare ea.
Et si is contra quem agitur contenderit id de quo est facta querimonia contra eum, et est paratus incontinenti facere directum, debet audiri nec ad curiam debet duci.
Si autem petat dilationem, potest curia ipsum retinere per X dies, nisi habeat bona immobilia valencia tantum quantum de ipso facta est querimonia. Quibus transactis debet in publicum duci et causa tractari.
Si autem ab inicio confessus fuerit se debere quod petitur, non debet eum curia retinere, sed statim debet audiri si potest solvere an non; vel si non poterit solvere vel pignora dare mobilia, juret se hoc non posse facere usque ad V solidos. Et sic de mense in mensem juret si voluerit ille qui conquestus fuerit; et ab inde non debet teneri captus pro illa querimonia ab illo baiulo vel alio. Idem est si convictus fuerit etiam sine confessione.
Si vero actor voluerit probare ipsum posse solvere debet admitti, et in omnibus predictis, si habet immobilia, debent illa vendi pro predicta querimonia ad satisfaciendum conquerenti.
[15] CAPITULUM DE VICTORIBUS
Item, victus victori in expensis non condempnatur in principali causa etiam pro interloqutoriis a quibus pluries fuerit appellatum. Si forte culpa alicuius partis, vel contumacia, non fuerit processum in causa, tunc expense facte ab altera parte propter contumaciam alterius solvantur parti comparenti, expense illius diei in quo eius adversarius defecit, non habita justa causa.
[16] CAPITULUM QUALITER CURIA SE DEBET HABERE SUPER FIRMANCIIS
Item, curia neminem debet capere, vel firmanciam vel pignora ab eo petere, nisi sit qui de eo conquerantur, vel nisi crimen sit notorium quod sui evidencia celari non possit.
[17] DE CONQUERENTIBUS DE ALIQUIBUS INJURIIS
Item, si aliquis conqueratur de aliqua injuria vel crimine, dominus, facta illa querimonia, non potest conqueri de illo super eodem, donec causa terminetur inter illos.
[18] DE CAPTIS IN ADULTERIO
Item, adulterium non punitur secundum leges, nec potest accusari aliquis de Perpiniano, nec in aliquo puniri adulterium iam commissum; set si in ipso adulterio deprehendantur, potest curia illos facere currere per villam, ita quod de suo nichil amittant.
Verum si voluerint componere cum curia super cursu, et curia voluerit, habeat curia illam compositionem, et postea non currant nec penam aliquam paciantur.
[19] DE CRIMINALIBUS INJURIIS
Item, si aliquis alicui criminalem injuriam dixerit, potest antequam testes jurent contra eum jurare quod per iram et non per veritatem illud dixit, et sic a nulla parte debet habere justiciam dominus.
[20] DE VILIBUS PERSONIS VEL BACALLATORIBUS
Item, si vilis persona vel bacallator injuriam fecerit vel dixerit alicui probo homini de Perpiniano, alius circumstans potest eum corripere in ipsa rixca sine deterioratione illius persone. Et quod dominus nichil potest petere ab eo qui eum corripuit.
[21] DE DEBITIS EX CAUSA MUTUI
Item, si aliquis petat debitum ex causa mutui, si interrogetur a reo an illud petat cum carta vel sine carta, debet respondere etiam ante litem contestatam super illo. Et si responderit cum carta, debet illam exhibere usque ad kalendarium, si potest.
[22] DE ILLIS QUI VOLUNT FIRMARE DIRECTUM
Item, curia non potest capere aliquem, etiam extraneum, nec retinere dum velit firmare directum, nisi sit enorme crimen.
[23] DE CREDITORIBUS COACTIS VENDERE PIGNUS
Item, creditor cogitur vendere pignus mobile, denunciatione sibi facta a debitore ut venderet; alioquin, si postea vel non vendiderit cum possit, non repetet sumptus quos postea fecerit in re sibi pignorata, nec aliquod lucrum postea habebit.
[24] [DE EODEM]
Item, si quis timore ne creditor ab ello conqueratur curie, pignus mobile suo creditori tradiderit pro debito de quo conqueri minabatur, transactis X diebus et postea subastatione publice facta de vendendo pignore illo per tres dies, potest creditor postea illud vendere. Non tamen cogitur nisi debitor si potest vendere, alioquin nec repetet sumptus nec lucrum aliquod habebit, ut supra dictum est.
Si vero creditor, oblato pignore sibi a debitore suo pro debito de quo conqueri volebat, illud recipere noluerit, vel etiam receperit et postea curie conquestus fuerit de eodem debito, reus debitor non solvet justiciam pro illa querimonia.
Si vero creditor conqueritur de eo quod dictum pignus minus valet, dabit reus debitor de illo minus valimento justiciam si subcumbat.
[25] DE REBUS FURTIVIS VEL RAPTIS
Item, si quis rem furtivam vel raptam, in nundinis vel in foro, vel publice in platea bona fide emerit, vel alias dominium eius rei vel possessionem adquisierit, non cogitur eam vero domino vel ius in ea habenti restituere, nisi prius solverit sibi vel restituerit quod pro ea re solverit vel tradiderit.
[26] DE CREDITORIBUS RECIPIENTIBUS PIGNUS SPECIALE
Item, si creditor receperit speciale pignus pro debito suo, non potest personali actione petere debitum a suo debitore.
Sed si mobile pignus receperit, transacto tempore solutionis potest denunciare debitore ut redimat, et si non redemerit, ipse, denunciatione sibi facta, ut dictum est, potest creditor post X dies et subastatione publice facta per III dies de pignore vendendo, illud vendere plus offerenti, nisi aliud pactum inducat.
Sed si pignus sit immobile, fiat in vendendo quod in iure legale cavetur, nisi a judice tempus decurretur.
[27] DE HOMINIBUS PERPINIANI POTENTIBUS MUTARE STATIONES SUAS
Item, quilibet de Perpiniano potest mutare stationem suam et domicilium ubicumque voluerit, infra provinciam vel extra, sine impedimento domini et alterius persone. Et ubicumque ipse vel sui fuerint, possunt retinere possessiones suas in villa Perpiniani et in eius terminis, et in aliis locis ubique, et omnes redditus earumdem habere ad suas voluntates, salvo et soluto tantummodo censu et terremeritis que debentur domino pro quo tenentur. Et, si voluerint, possunt eas omnes vel partem alienare ubicumque steterint, salvo foriscapio solummodo in venditione de possessionibus qui infra muros Perpiniani possidentur dominis pro quibus tenentur.
Itaque, si dominus ville et alius homo recipiant censum ambo in aliqua possessione infra muros ville, dominus ville debet habere foriscapium solummodo in venditione illius possessionis, set alius homo nichil.
Si vero alias alienetur possessio infra muros ville, nullum foriscapium inde datur.
Sed si extra muros aliqua possessio vendatur vel alio modo alienetur, nullum foriscapium inde datur, nec in ulla venditione vel alienatione recquiritur laudimium domini pro quo possessio vendita vel alienata tenetur.
Hec ita sunt nisi pactum speciale aliud inducat.
[28] DE FACIENTIBUS TESTAMENTUM IN DECESSU IN PERPINIANO
Item, quilibet potest dimittere bona sua verbo vel scripto cuicumque voluerit, etiam extraneus, si in villa Perpiniani disposuerit suam voluntatem. Sed si intestatus decesserit, habent proximi eius in infinitum omnia bona sua.
Quod si forte proximi non appareant, probi homines Perpiniani cum baiulo debent accipere bona illius defuncti, et in sedem sacram deponere; et si infra annum et diem venerit aliquis proximus defuncti, debent illi restitui bona defuncti. Quo termino transacto, si non venerit proximus, debent dividi illa bona in tres partes, quarum una detur amore Dei, alias duas debet habere dominus ville, here alieno deducto.
[29] DE TENENTIBUS MENSURAS TAM BLADI QUAM VINI
Item, quilibet Perpiniani potest habere et tenere mensuram suam rectam et pensum, tam bladi quam vini quam olei et alterius rei, et cum illa vendere et emere in domo sua et ubique, preter quam in foro ubi bladum et oleum consuevit vendi, excepto quod non potest habere quintale, quod est domini ville.
Et potest commodare mensuras suas vicinis suis, et de dicto quintali potest habere dominus tres denarius tantum, et nil ultra ab hominibus extraneis. De hominibus ville nichil.
[30] DE POTENTIBUS EXTRAHERE OMNE BONUM TAM PER MARE QUAM PER TERRAM
Item, quilibet potest extrahere bladum suum tam per mare quam per terram, nullo dato curie, et vendere cuilibet etiam extraneo.
Ita quod ille extraneus potest illud vendere et extrahere, nullo dato curie, nisi leudis antiquis que dantur in mari.
[31] DE VENDENTIBUS BLADUM IN DIE IOVIS
Item, si aliquis de Perpiniano vendiderit in die iovis bladum suum cum mensura milicie Templi, debet dare mensuraticum sicut alii homines.
Si vero alio die vendiderit bladum cum dicta mensura, non debet dare nisi medium mensuraticum, et datur ei pro eymina de mensuratico una cossa, quarum faciunt vi medium cartonum cum quo milicia Templi mensurat bladum.
[32] DE ILLO QUI VENDIDERIT OLEUM CUM MENSURA MILICIE
Item, si quis vendiderit oleum vum mensura milicie Templi in die iovis, debet dare pro turnis unam cossam, quarum duodecim faciunt medium cartonum, cum quo oleum mensuratur.
[33] DE VINO QUALITER DEBET VENDI
Item, quilibet potest vendere vinum suum, totum vel partem, mensurando quocumque modo voluerit, ad rectam mensuram, quocumque precio potuerit, etiam sine precone.
Et potest imponere precium in mensura quod voluerit, cum precone et sine precone, quod precium dum vinum venditur, non potest ampliare sive augere, sed diminuere illud potest si vult, et viliori precio vendere etiam sine precone; vel, si maluerit, potest stare ne vendat, et sibi retinere. Vel lapso aliquo tempore, potest illud vendere, etiam sine precone, precio quo potuerit, etiam cariori quam a principio imposuerit.
Et si cum falsa mensura illud vendiderit et fuerit probatum dum vinum venditur, debet puniri in vino quod habet supra spinam vaxelli vini quod vendebat, et non in alio. Illo enim vendito, non potest accusari vel conveniri de falsitate mensure.
[34] DE ADQUIRENTIBUS TITULUM
Item, quilibet potest adquirere, quolibet titulo, a feudatariis dominorum, de rebus quas pro ipsis tenent in feudum, non requisita voluntate maioris domini, dum tamen feudatarius aliquid in re alienata retinuerit.
[35] DE HOMINIBUS PERPINIANI APORTANTIBUS VIRIBUS
Item, nullus de Perpiniano qui aportet vinum ibi, vel faciat aportari, non dat tabernaculum, nisi fuerit tabernarius qui vendat illud, quo casu debet dare domino XII denarios tantum, pro singulis modiis vini.
[36] DE NON POTENTIBUS SOLVERE DEBITUM
Item, nullus debet pignorari in vestimentis, vel in lecto, vel in armis, aliqua de causa etiam pro debito quod non posset solvere.
[37] DE HOMINIBUS PERPINIANI, QUAS CONSUETUDINES HABENT AD COQUENDUM
Item, homines Perpiniani possunt habere lenas suas ad coquendos panes ad opus suum, non tamen venales.
Item, possunt habere fornellos suos ad coquendum.
Item, possunt habere duas foguasserias de lena, et duas de lari, ad vendendos panes cum voluerint.
[38] DE FORNARIIS, QUALITER DEBENT COQUERE
Item, fornarii debent coquere bene et sadonare panes in furno, et propter hoc debent habere tantum vicesimum panem; et si male decoquerint vel sadonaverint, debent illos emendare.
Item, deben coquere panatas, et carnes, et cassoles, et bisces, et formagatas, et flaones, et huius modi talia, sine precio et sine aliqua parte.
Item, debent coquere panes flaquariis pro IIII denariis, et uno tortello de fluxol eyminam, et nichil aliud debent habere pro eymina.
[39] DE EXTRANEIS GUIDATIS
Item, quilibet potest guidare homines extraneos et bona eorum in villa Perpiniani, et in eundo et redeundo, nisi guidatus fecisset corporalem injuriam alicui de Perpiniano, vel nisi is qui nollet eum guidari diceret quod talis non guidaretur. Postea enim non potest guidari ab aliquo qui sciverit hoc illum dixisse.
[40] DE TENENTIBUS HOSTATICOS
Item, quilibet tenens hostaticos in Perpiniano, pro aliquo etiam extraneo est guidatus, dum ibi erit in hostaticis et bona que ibi habet.
[41] DE HOMINIBUS PERPINIANI QUANDO MILITES GUERREGANT
Item, homines Perpiniani, quando milites guerregant, possunt se mittere alii in castro alterius militis, et alii in alterius castro. Et interim ille miles contra quem se mittunt in castro alterius militis, non potest facere aliquod malum aliquibus bonis suis, nec aliquod dampnum dare, sed solummodo personis illorum, dum fuerint in defencione castri, et non alio tempore.
Si vero voluerint esse valitores et adjutores, alii alterius militis et alii alterius habentium guerras, possunt hoc facere et equitare contra adversarium illius quem adjuvant. Quo casu, etiam, si revertantur ad Perpinianum tales valitores et adjutores, existente guerra, ille miles contra quem sunt, non potest facere aliquod malum vel dampnum dare bonis suis, sed tantum personis suis et illorum qui cum eis erunt, et bonis que secum ducunt et portant, nisi forte illi dixerint militi contra quem sunt, quod de cetero non erunt contra eum.
Postea ille miles cui hoc dixerint, nullum malum vel dampnum potest facere vel dare personis suis, vel illis qui cum illis in illa guerra fuerint, vel bonis que secum duxerint vel portaverint in illa guerra. Et quodcumque malum vel dampnum fecerint vel dederint in dicta guerra, est per consuetudinem diffinitum eis. Ita, quod ille qui malum vel dampnum prendiderit vel sustinuerit, vel sui, vel domini eorum vel dominus guerre contra quem fuerint, nichil possunt petere vel vindicare ab eis, vel a successoribus suis, nec etiam dominus terre, nec vicarius, nec baiulus eius.
[42] DE POTENTIBUS PROICERE PORTICUM SUPRA VIAS
Item, quilibet potest prohicere ambannum suum sive porticum supra vias, usque tantum ad terciam partem viarum.
[43] DE POTENTIBUS NOVA HOSTIA APERIRE
Item, quilibet potest aperire hostia de novo in viis vel in carreriis, sine contradictione domini.
[44] DE FACIENTIBUS PARIETEM IN COMMUNI SOLO
Item, si quis fecerit parietem in communi solo suis sumptibus, quandocumque vicinus habens partem in communi solo solverit ei medietatem sumptuum, debet habere similiter partem in pariete, et ibi onerare sicut dominus pro dimidio.
Si vero in proprio solo parietem construxerit inter se et vicinum, quasi in confinio, potest vicinus equali precio dato pro parte dicti soli, ibi partem habere et onerare sicut dominus pro dimidio, soluta parte sumptuum ut supra dictum est.
[45] DE VENIENTIBUS HABITARE IN VILLA PERPINIANI
Item, quicumque venerit habitare in villa Perpiniani, ipse et bona sua debent ubique defendi, sicut alii homines Perpiniani, et debent uti consuetudines Perpiniani.
Verum si fuerit homo ille caput mansate vel borde, homo ille cuius est illa mansata vel borda, debet, et bona sua, ab omnibus deffendi, preterquam a domino cuius erat, in quo casu persona eius debet deffendi contra dominum quondam suum, intus villam Perpiniani, et bona eius mobilia et immobilia, ubicumque ea habet, que non sunt de mansata vel borda.
Si vero ille qui venerit habitare, sit baudator vel traditor, non debet admitti vel deffendi, nisi ille voluerit se expiare vel deffendere, cum reptatus fuerit, noticia curie domini.
[46] DE FLECCARIIS ET PANETARIIS
Item, baiulus Perpiniani debet edicere flecariis et panetariis, quod, secundum quantitatem valoris frumenti et bladi, faciant bonos panes et legittimos, ad rectum pondus quod curia eis dederit.
Et si postea curia invenerit panes minus legittimos, illa flacaria que talia comisit amittat panes quos invenerit baiulus in disco ubi dictum panem vendebat, et nullam aliquam penam paciantur flaccaria et panateria.
Ante vero quam pondus curia dederit eis, non potest illas punire in aliquo, propter minus legittimum panem et non legittimi ponderis, nec debet illum ponderare.
[47] DE PONENTIBUS CARNES FETIDAS IN LOCO PUBLICO
Item, aliquis non debet carnes vel pisces fetidos ponere seu mittere in aliquo loco publico, intus villam Perpiniani. Quod si fecerit, potest dici baiulo per probos homines de villa, et si baiulus non removerit, probi homines vel alii, sua auctoritate, possunt removere et prohicere, sine pena.
[48] DE PONENTIBUS CARNES MORTICINAS IN LOCO PUBLICO
Item, carnes morticinas nemo debet ponere nec vendere, nisi in tabulis que adherent loco ubi venditur oleum. Quod si alibi quis posuerit, potest dici baiulo per probos homines ville, et si baiulus non removerit, possunt probi homines, illi vel alii, impune eas prohibere sine omnia pena.
[49] DE CONDUCENTIBUS DOMOS
Item, si quis domum conduxerit ab aliquo, potest dominus, sua auctoritate, claves inde recipere et domum claudere, si dictus conductor in mora fuerit pensionis solvende. Et si postmodum dictus conductor, sine voluntate locatoris, dictam domum apperuerit, potest locator, sua auctoritate, de bonis que in dicta domo invenerit, pignus recipere pro pensione sua.
[50] DE VENDENTIBUS VINUM VEL NECTAR
Item, si quis vult vinum vel nectar preconari, vel aliquid aliud, tenetur dare unum denarium ipsi preconi et nil ultra pro prandio vel alio modo; et preco tenetur preconari per totam villam in capite viarum et in omni binio.
[51] DE VINUM VENDENTIBUS
Item, si quis facit vinum suum preconari, debet dominus habere medium cartonum vini, quocienscumque quis preconari faciat vinum.
[52] DE MUTACIONE BAIULI VEL VICARII
Item, quicumque baiulus, vel vicarius, vel scriptor, muttatur, debet jurare coram populo se facturum bene et fideliter suum officium, et cum justicia secundum quod ei justum visum fuerit, et secundum consuetudines et leges.
[53] DE TENENTIBUS POSSESSIONES PRO ALIQUIBUS
Item, si quis tenet possessionem pro aliquo infra muros ville, et vendatur, sicut dictum est, debet is pro quo tenetur, habere foriscapium solummodo in venditione.
Et si amonitus, non solverit foriscapium domino, vel noluerit facere directum de foriscapio in posse suo, ita quod tantum ab eo petat foriscapium, et noluit eum expellere de possessione illius rei, tunc is pro quo tenetur, potest rem illam emparare, quousque ei solvatur foriscapium, vel directum sit ei firmatum de foriscapio, quantum debet solvi quo facto emparamentum solvitur ipso iure.
Si vero censum non solverit, potest dominus pro quo tenetur, portas de domo extrahere, sine pena.
[54] DE JUDEIS NON HABENTIBUS PRIVILEGIUM
Item, judei nullum habent privilegium contra homines Perpiniani, per aliquam concessionem eis factam, vel alio modo.
[55] DE DOMINO NON POTENTE MUTARE MACELLUM
Item, dominus non potest mutare macellum neque aliquis alius.
Et si alique tabule in macello ponerentur preter consuetas, debet eas inde baiulus expellere. Qui baiulus, si facere noluerit, licet impune illud facere probis hominibus ville Perpiniani.
[56] DE OMNIBUS QUE FIUNT IN VILLA PERPINIANI
Item, omnia que fiunt in villa Perpiniani spectant ad juridictionem baiuli. Que vero fiunt extra, ad vicariunt spectant, qui nullo casu in villa Perpiniani vel terminis eius suam potest juridictionem exercere.
Si tamen extra villam in terminis eius aliquis extraneus delictum aliquod comiserit, tunc si vicarius capit illum priusquam baiulus, delictum illud expectat ad jurisdictionem suam.
[57] DE VICARIO NON HABENTE JURISDICTIONEM
Item, vicarius non habet jurisdictionem seu potestatem unam in hominibus ville Perpiniani.
[58] DE HOSTIIS CLAUSIS PRO ALIQUIBUS
Item, si hostium alicuius clavetur pro aliquo debito vel alia de causa, licet habitanti in ea et aliis impune ingredi domum clavatana per aliam partem quam voluerit domus clavate, tamen clavatura incorrupta manente.
[59] DE CONQUERENTIBUS DE ALIQUIBUS BAIULO VEL VICARIO
Item, si quis de Perpiniano conqueratur baiulo vel vicario de alio, et non vult facere justiciam, potest qui requirit justiciam ob hoc pignorare ipsum baiulum vel vicarium sine omni pena.
[60] DE FACIENTIBUS PORTICUM
Item, quicumque facit supra viam porticum vel ambannum, debet ipsum sic alte construere ut quis in equo equitans libere possit transire. Quod si contrarium fecerit, potest baiulus ipsum compellere ut secundum formam predictam consuetam, dictum porticum habeat. Et probi homines ville possunt hoc interdicere operariis.
[61] DE CONQUERENTIBUS SUPER CAUSA PECCUNIARIA
Item, si quis de aliquo conqueritur super alicuius pecunie quantitate, et reus de quo facta est querimonia non vult inde firmare directum, potest domus eius clavari, et postmodum, post X dies potest compelli ad vendendi bona que habet usque ad solutionem rei petite, et iuris quod inde debet habere baiulus ratione justicie, nisi reus vellet firmare directum.
[62] DE CONQUERENTIBUS IN CAUSIS
Item, statuimus ut nemo agens teneatur in tota causa exprimere causam seu peticionis, dum tamen eam de pecunia sibi solvenda faciat cum instrumento publico facto in scribania Perpiniani.
[63] DE OBLIGANTIBUS ALIQUAM REM MOBILEM
Item, consuetudo est, quod si quis rem mobilem uni obligaverit, et postmodum alii vendiderit vel obligaverit, et tradiderit, pocior est in ipsa re secundus qui rem tenet.
[64] DE TENENTIBUS ALIQUID PRO ALIQUIBUS
Item, si quis rem pro me tenet, et quia bona sua obligavit, vel illa res petitur propter dictam obligationem, debet hec causa duci coram curia Perpiniani, non coram domino pro quo tenetur, quia de proprietate non agitur, sed de obligatione.
[65] DE HABENTIBUS ALODIA IN ALIQUIBUS LOCIS
Item, si quis huius ville habens alodia in aliquo loco extra ville Perpiniani terminos, et super illis convenitur, debet causa duci coram baiulo, et baiulus in illis potest illum distringere.
[66] DE BAIULO POTENTE MUTARE SAGIONES
Item, consuetudo est Perpiniani, quod quilibet baiulus, tempore sui regiminis, suo arbitrio et voluntate potest instituere sagionem unum vel plures, et destituere quandocumque vult, etiam sine causa, et alium vel alios statuere; et non statuatur perpetuus sagio.
Idem in precone, qui constituatur a curia, consilio proborum hominum ville.
[67] DE PROCESSIBUS IN CAUSIS
Item, est consuetudo, quod si in processu cause ab interlocutoriis melioramentum postulatur, quod curia consilio potest, etiam ipsa die eadem vel alia, infirmare vel confirmare interlocutoriam a qua fuit petitum melioramentum, dum per alium ydoneum faciat, consilio proborum hominum, non illius qui illam protulit.
[68] DE BAIULO CONQUERENTE DE ALIQUO
Item, est consuetudo quod si baiulus vel aliquis de curia conqueritur de aliquo super possessione vel pecunia, de illa questione nunquam detur justicia.
[69] DE HABITATORIBUS IN PERPINIANO
Item, nullus habetur nec defenditur sicut habitator Perpiniani, licet juraverit staticam, nisi ibi egerit continuam residenciam, exceptis temporibus messium et vindemiarum, in quibus ipse, cum uxore et familia sua, potest abesse, causa fructuum recolligendorum.
-
Quas predictas consuetudines dominus Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Rossillionis, et dominus Montispessulani, laudavit et approbavit probis hominibus et universitati ville Perpiniani.