Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1218, juny 24. Vilafranca del Penedès
Jaume I estableix unes constitucions de Pau i Treua, vàlides a Catalunya, des del Cinca fins a Tortosa i Salses
Edició de Gener Gonzalvo Bou. Les constitucions de Pau i Treva de Catalunya (segles XI-XIII). Barcelona 1994, pp. 142-149

[Constituciones pacium et treugarum illustrissimi domini Jacobi primi, apud Villam Francham]
Ad honorem Dei omnipotentis, qui actor pacis est et amator caritatis, et gloriose eius genitrici Virginis [Marie] et omnium sanctorum.
Nos igitur, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispessulani, predecessorum nostrorum sequens vestigia, publicaque utilitate tocius terre nostre consulere et providere volentes, habita deliberatione et consilio comitis S., procuratoris patrui nostri magni, et Eximini Cornelli, P. de Ahones, Guillelmi, Dei gracia vicecomitis Cardone, consiliatorum nostrorum, venerabilium patrum Sparagi, divina providencia Terrachone archiepiscopi, Guillelmi vicensis, Petri urgellensis, Poncii dertusensis, S. cesaragustani, episcoporum; et Cathalonie minoris, Gueraldi, Dei gracia vicecomitis Caprarie, [Guillelmi Raimundi de Montecatheno], per eandem graciam vicecomitis biarnensis, Arnaldi de Castro Bono, Raymundi Fulconis, Raimundi Galcerandi, Hugonis de Mataplana, Bernardi Saportella, Bertrandi de Saga, Hugonis de Terra Rubea, Petri de Cervaria, Raimundi de Montecaheno, Guillelmi de Angularia, Berengarii de Peramola, Arnaldi de Timor, Guillelmi Saguardia, Guillelmi de Oliva, et aliorum plurium nobilium Aragonie; civium et villarum, paces et treugas facimus et constituimus a Cincha usque ad Tortosam, et usque ad Salsas, cum suis finibus.
[1] Cum ea que divino cultui fuerint deputata, primo pre oculis debemus habere, in prima pacis constitucione, sub pace nostra et treuga ponimus omnes ecclesias cum earum cimiteriis et sacrariis, quia speciali hominum censura in bonis Dei intelliguntur, et cum omnibus rebus earum, mobilibus et inmobilibus et semoventibus, et cum hominibus et rebus earum.
[2] Item, sub hac pace et treuga ponimus et constituimus omnes clericos in quocumque sint ordine constituti, et monachos regulares et sanctimoniales, hospitalarios, templarios sive fratres Sancti Sepulcri, et omnes alios viros religiosos, et omnia monasteria et quelibet loca religiosa, et omnes homines et possessiones eorum, et alias res mobiles et immobiles et semoventes.
[3] Item, emunitates et salvitatis Templi et Hospitalis Iherosolimitani, sub eadem pace constituimus, et etiam aliorum venerabilium locorum. Item statuimus quod de cetero domus Templi et Hospitalis, et aliorum venerabilium locorum religiosorum non recipiat novas salvitates, sine consilio diocesani episcopi et vicarii nostri.
[4] Item, sub hac pace sunt vidue, orphani et pupilli, et res eorum mobiles et immobiles et semoventes.
[5] Item, guidatica et pennones, et omnia regalia, firmiter observari et custodiri sub hac pace et securitate iubemus, et omnes venientes ad curiam nostram, stando, eundo et redeundo, cum omnibus rebus eorum mobilibus, immobilibus et semoventibus.
[6] Item, sub hac pace sunt cives et burgenses, et omnes alii castrorum et villarum regis, et ecclesiarum villarum et locorum religiosorum habitatores, sive in civitatibus vel villis vel aliis locis habitantes, et omnes eorum possessiones, pignora et universa, tam mobilia quam semoventia.
[7] Item, sub hac pace sunt omnes iudei et sarraceni, qui videlicet sub fide et custodia regis in Cathalonia habitant, et omnes res et possessiones eorum.
[8] Item, sub hac pace sun camini, strate sive vie publice, et omnes homines, tam domestici quam peregrini, mercatores, et alii per eas euntes et redeuntes, cum omnibus que secum duxerint vel portaverint. Et nullus inde iter agentes invadat, vel in corpore proprio sive in rebus suis aliquid iniurie vel molestie inferat, militibus exceptis et eorum filiis, qui inter se manifeste guerram habuerint, et exceptis propriis hominibus quos dominis in camino capere liceat.
[9] Item, villanos et villanas ecclesiarum, monasteriorum et aliorum locorum religiosorum, et nostri, et omnes res suas, mobiles et immobiles et semoventes, sub pacis et treuge securitate constituimus. Verum tamen, si cum armis fuerint in maleficio deprehensi, dampnum ibidem eis illatum non requiratur pro pace fracta. Ita tamen quod si infra terminos castri in quo habitant fuerint capti, sine aliqua redempcione absolvantur. Si vero ultra terminos castri in quo habitant, exierint cum armis et capti fuerint, vel aliquod malum acceperint, non requiratur pro pace fracta. Sibi enim imputent, nisi res suas sequestrentur. Homines vero militum, si in maleficio deprehendantur, non requirantur pro pace fracta, sive dampnum acceperint sive capiantur.
[10] Item, statuimus et ponimus sub pacis et treuge securitate, villanos et villanas militum, tam de alodiis quam de feudis, cum omnibus bestiis minutis vel grossis, sive cum omnibus animalibus parvis vel magnis, sive sint aratoria sive non, vel apta ad arandum sive non, cum instrumentis aratoriis, et cum suis bubulcis sive qui ea custodierint et gubernaverint. Ita quod nullus eorum animalia capiat, vel etiam in proprio corpore predictorum rusticorum aliquod malum inferat, nisi in maleficiis inventi fuerint, vel in cavalcatis cum dominis suis aut cum aliis ierint.
[11] Item, bestias aratorias militum, cum suis instrumentis et cum eis qui eas custodierint et gubernaverint, sub eadem pace esse constituimus.
[12] Item, sub eadem pacis regimine sint apium alvearia, columbaria, molendina, palearia, olivaria et fructus eorum cuiuscumque sint.
[13] Item, sub predicte pacis constitucione mandamus firmiterque statuimus quod, si aliquid sit pro indiviso aliquorum fuerit comune, quod aliqua pars sit sub treuga, alia non, illa pars que fuerit sub pace salvet aliam que sub pace non fuerit.
[14] Prohibemus insuper ne aliquis incendium mittat, vel ignem ad nocendum subponat. Quod qui fecerit, tanquam invasor pacis habeatur et teneatur.
[15] Siquis vero prescriptam pacem in aliquo vel in aliquibus capitulis infregerit vel violare presumpserit, infra XV dies ad monicionem vicarii nostri, vel diocesani episcopi, dampnum componat illi cui malum fecerit in simplum. Post XV vero dies, duplum, prestandis insuper LX solidos, nobis et episcopo, ad quos querimonia infracte pacis et treuge dinoscitur pertinere, si milites fuerint, vel eorum filii, vel nobiles, vel baiuli, vel homines villarum qui pacem violaverint. Rustici vero, et alii homines, penam prestent XX solidos, dividendam secundum quod in pacibus antecessorum nostrorum invenitur concessum. Si vero infra XV dies primos, temerator constitute pacis et treuge simplum non emendaverit, postea, ut dictum est, duplum prestet. Et istud duplum dividatur secundum quod in pacibus antecessorum nostrorum invenitur statutum. Et insuper, si infra XV dies, per nos vel episcopum, vel per vicarium nostrum, vel nuncios, idem temerator dampnum non emendaverit, exinde ipse malefactor et complices sive adiutores et consiliatores eius, ab episcopo excomunicentur et postea a predicta pace et treuga separati intelligantur. Ita quod malum quod propter hoc eis fuerit illatum, non requiratur pro pace et treuga fracta, salvis tamen aratoriis animalibus cum suis instrumentis, apium abeylariis, columbariis, paleariis, molendinis et olivariis.
[16] Ab hac autem pace excludimus hereticos manifestos, et eorum credentes atque fautores, fures, latrones et eorum receptatores. Statuentes insuper firmiterque mandamus ut nullus eos deffendat, imo manifestet eos et omnibus modis evitet.
[17] Volumus preterea ut nullus violatores pacis manuteneat, nec raptores, nec aliquem qui sit bausator.
[18] Adicientes insuper firmiterque statuimus et iubemus quod ea que ab antecessoribus nostris statuta sunt de pacibus et treugis servandis atque tenendis, inviolabiliter ab omnibus teneantur, serventur et custodianur. Violatores autem pacis teneantur satisdare et pignora mittere pro se et pro militibus in manu vicarii nostri in propriis personis. Si tamen qui eos ad maleficium duxerit, vel ad guerram voluerit satisdare, et pignora mittere, pro se et pro militibus et hominibus qui de domo et de familia sua fuerint, recipiantur. Si vero homines monasteriorum vel aliorum locorum religiosorum inter se dampnum dederint, in corpore sive in rebus, et querimonia ista ad vicarium nostrum pervenerit, remittat eum vel eos ad dominos proprios. Et si infra XV dies, dampnum in posse dominorum suorum resarcire noluerit, deinde vicarius noster accipiat pignora in personis propriis, et causa illa fine debito sub eius examine terminetur.
[19] Item, statuimus atque iubemus ut paces iste et treuge sint firmiter et durature ad hac die usque ad decem annos continue completos.
[20] Item, statuimus atque iubemus ut omnes milites et cives et homines villarum, a XIII annis et supra, paces istas iurent, ut eas teneant et deffendant fideliter sine fraude. Quicumque autem amonitus ab episcopo, vel a nostro vicario, vel cum aliter sibi innotuerit, iurare noluerit, extunc sit excomunicatus ab archiepiscopo et episcopis, et sit a pace et treuga exclusus et cogatur per paces eas iurare.
Ad maiorem itaque firmitatem istarum pacium et treugarum, nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispessulani, et S., procurator noster, et alii nobiles iuramus manibus nostris propriis, per Deum et hec sacrosancta quatuor Evangelia, predicta omnia ut dicta sunt, observare atque deffendere sine fraude et ingenio aliquo.
Actum est hoc VIIIº kalendas iulii, anno Domini Mº CCº XVIIIº.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispessulani, qui hec iuramus.
Sig+num S[ancii], comitis, qui hec iuramus. Sig+num Guillelmi de Cardona, vicecomiis, qui hec iuramus. Sig+num Hugonis de Mataplana, qui hec iuro. Sig+num Raimundi Gaucerandi, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Castro Bono, qui hec iuro. Sig+num Raimundi Fulconis, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Saportella, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Cervaria, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Montecatheno, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Angularia, qui hec iuro. Sig+num Raymundi Alaman, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Cervaria, qui hec iuro. Sig+num [Guillelmi Raimundi de Montecatheno], vicecomitis de Bearn, qui hec iuro. Sig+num Hugonis de Terra Rubea, qui hec iuro. Sig+num Petri de Cervaria, qui hec iuro. Sig+num Petri de Angularia, qui hec iuro. Sig+num Petri de Vilaragut, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Timor, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Guardia, qui hec iuro. Sig+num Petri de Sancta Eugenia, qui hec iuro. Sig+num G. de Savassona, qui hec iuro. Sig+num Petri de Ballana, qui hec iuro. Sig+num Petri Arnaldi de Iorba, qui hec iuro. Sig+num de Sparagio, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Pulcro Podio, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Salsores, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi Raimundi de Villa Nucana, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Talamancha, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Vila Gelans, qui hec iuro. Sig+num Bernardi d'Erill, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Sancta Fide, qui hec iuro. Sig+num B. de Torroella, qui hec iuro. Sig+num Olivarius de Leone, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Taverteto, qui hec iuro. Sig+num Galcerandi de Castello, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Monte Regali, qui hec iuro.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000666

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I