Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgeli et dominus Montispisulani, per nos et omnes nostros successores concedimus, laudamus, et perpetuo confirmamus vobis, universis hominibus christianis habitantibus et habitaturis in castro et villa de Villafames, et eisdem termino et pertinentiis, terras, domos, statica, ortos et hereditates, honores, quos Guillermus Raimundus de Biella asignavit vobis in dicta villa et termino ac pertinentiis eiusdem, et odie possidetis et tenetis.
Itaquod ea omnia vobis a dicto Guillermo Raimundo donata et asignata a modo vobis et vestris successoribus, salva sint et servata imperpetuum, sine preiuditio tamen iuris alieni.
Concedentes et donantes vobis et vestris, inperpetuum, statuta et consuetudines civitatis Valentie, ut deinceps secundum easdem consuetudines omnes causas criminales et civiles, et questiones alias litigetis et easdem valeatis in omnibus secundum eas terminare.
Datis Ilerde, XI kalendas martii anno a Nativitate Domini M. CC. XLII.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et domini Urgeli, Montispesulani [sic].
Testes sunt: Rogerius, comes Fuxii, Petrus de Montecateno, Gaucerandus de Pinos, Guillermus de Montecateno, Berengarius de Angularia.
Sig+num Guillarmoni Scriba, qui mandato domini regis hec scripsit, loco, die et anno prefixis.
Lecta fuit regi.