Manifestum sit omnibus presentibus atque futuris, quod nos, Jacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; recognoscentes esse ad utilitatem nostram et habitatorum castri et ville adque aldearum Morelle, cum presenti carta pepetuo valitura donamus, concedimus et laudamus, atque in perpetuum confirmamus vobis, omnibus et singulis habitatoribus ville et aldearum Morelle, presentibus et futuris, omnes terminos, hereditates, possessiones, vobis assignatas per Blaschonem de Alagone, condam defunctum, sicuti illos vobis in tempore populacionis divisit et assignavit, et sicut eas et eos nunc habetis et possidetis.
Sic incipiens in prima parte in valle de los Pardos, et per vallem vallem vadit ad illam costam que dicitur Andador, et ibi dividit terminum cum Monte Rubeo. Et transit per illas picoças et descendit per illos cerros. Et transit per congustum illarum penarum de Herbers Inferiori, eodem Herbers intus stando. Et transit per illas penas, et vadit ferir ad fundonem de l'Escalerola, dicta Scalerola intus stando. Et transit omnes valles, et vadit ferir ad molinarem. Et deinde vadit ferir ad Pennam Flor, et reddit per serram sursum, et vadit ferir ad illas Talayas de Maria. Et transit per illam serram de los Comos, et includit intus Frideis, et vadit ferir ad Milgraneram. Et vadit ferir deinde ad illos angustos de Benifaza, et includit intus Benifazan. Et reddit per serram de Benifaza, et transversat omnes valles et includit intus Bel, et vadit ferir ad castellum de Cervol. Et transversat per fundum de Vallibona, et exit ad Serram. Et transversat omnes valles et dividit terminum cum Xert. Et descendit per illas lomas, et transversat vallem qui venit de Valivana, et dividit terminum cum Cervera. Et ascendit per illam serram, et dividit terminum cum Chatin. Et vadit ferir ad Vallem Tortam, Cathí intus stando. Et transversat Vallem Tortam, et ascendit per serram, et dividit terminum cum Albocazar, sicut aque vertuntur, et per serram serram vadir ferir ad illam ramblam que descendit de la Salzadela, et per baranchum baranchum includit intus illum planum del Cirer, et per barranchum barranchum redit ad Portum de Prunilles, ad viam que vadit apud Valenciam. Et descendit per barranchum Rubrosum, et vadit per cerram in antea, per fundum de Canalielas. Et dividit terminum cum Hares, et includit intus Canalielas. Et dividit terminum cum Cuilyar, per Coladiello Pinoso, per orielam del Campielo Sico, et vadit ferir ad Alcantariela. Et redit super Alcantariela per baranchum sursum, et vadit ferire ad penna de la Calzada de la Cabriella. Et per penam penam vadit ferir ad penam de la Cabriela. Et per illam calzadam descendit, et vadit ferir ad rivum de las Albaredas. Et per rivum rivum vadit ferir ad Matam de Enego Sanz, dicta Mata intus stando. Et transversat rivum qui venit de Cantavelya, et vadit ferir ad vilar de la Maleha. Et transversat serram, et per illam viam vadit ferir ad Turrim de la Criazo, et dividit terminum cum Holocau. Et per baranchum baranchum vadit ferire ad serram de la Chova de Albaro, et per serram serram, sicut aque vertuntur, vadit ferire ad Almenarellam. Et de Almenarella vadit ferire ad penam del Carro, et per cerrum cerrum dividit terminum cum Castelot, et vadit ferire ad illam carascham del Bivallo. Et transversat illas valles, et transversat rivum de Vergantes per fundonem del Vilar de Nicholao, et ascendit ad serram de Monte Nigrillo, et descendit per barranchos de Mont Nigrillo. Et reddit ad vallem de los Pardos.
Et sicut supradicte affrontaciones ambiunt per circuitum undique, et ut in cartis Blaschoni de Alagone vobis facte continetur, ita semper vos et successores vestri habeatis, teneatis, possideatis et expletetis viriliter et potenter, sine aliquo impedimento alicuius viventis persone.
Et si aliquis forte contravenire, ut superius dicitur voluerit, nos vos dictos terminos iuvabimus deffendere et emparare, tanquam nostra propria, sine aliqua diminutione.
Item, concedimus vobis omnibus et singulis, presentibus et futuris, quod quilibet vestrum possit facere vetatum sive clapers cirogrillorum in sua hereditate, libere, et bovalarium competentem ad opus sui bestiarii de arada.
Item, concedimus, laudamus, atque in perpetuum confirmamus vobis, omnibus et singulis, omnes hereditates sive possessiones que condam fuerunt illorum hominum qui fuerunt contra nos in guerra cum Blaschone de Alagone, quos nos eiecimus de Morella. Ita quod eas habeatis, teneatis, possideatis et expletetis vos, et quos volueritis inperpetuum, ad dandum, vendendum, et modo quolibet alienandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates perpetuo faciendas, exceptis militibus et sanctis, super illos silentium imponentes.
Dantes vobis plenum posse, quod si aliquis in aliquo loco terminorum tangeret vel contraveniret, aut impediret, aut in aliquo loco supradictorum, nobiscum et sine nobis omnino deffendatis, non expectata persona nostra vel mandato, imo quicquid inde feceritis super deffensione terminorum, ratum et firmum habebimus semper, tanquam a nobis factum.
Preterea, promittimus vobis, fidelibus nostris habitatoribus ville Morelle et aldearum eiusdem, presentibus et futuris, per nos et omnes nostros successores, quod castrum sive villam de Morella, neque aldeas vel aliquam aldeam eiusdem non vendimus, comutabimus, neque dabimus alicui viventi persone, ecclesiastice vel seculari, set castrum et villam et aldeas penes nos semper retinebimus, et dominio nostro regio vos nunquam eiciemus aliqua ratione vel causa. Imo ipsum castrum militi vel homini nostre creatione et damus vel vobis si magis volueritis, ad custodiendum tradimus, et non alicui alteri viventi persone. Salva semper fidelitate nostra in omnibus et per omnia.
Et ut hec omnia prescripta simul et singula a nobis vobis conventa, sanius et firmius semper observentur, in Deum tactis corporaliter sacrosanctis quatuor Evangeliis iuramus.
Data Morelle XIIIIº kalendas marcii anno Domini Mº CCº XLº IXº.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli, domini Montispesullani.
Testes huius rei sunt: Petrus, archiepiscopus tarraconensis; frater Andreas, episcopus Valentie. Guillermus de Entença, Petrus Cornelii, maiordomus Aragonum, Raymundus de Liçana. Eximinus de Urrea, Guillermus de Angularia, Eximi[n]us Petrus, repositarius. Berengarius de Tamarito, Petrus Martini de Luna, Petrus Sesse.
Sig+num Arnaldi de Ulmo, qui mandato domini regis pro Gonçalvo Petri, eius notario, hec scribi fecit, loco die et anno prefixis.