Noverint universi, quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus et indulgemus vobis, universis et singulis sarracenis comorantibus in Castilione Campi de Burrianam, et eius terminis, presentibus et futuris, quod non teneamini facere çofram priori sancti Vincençii, presenti et futuris, nisi tantum unusquisque casatus vestrum unam diem in unoquoque mense.
Nec teneamini dare eidem priori nec eius successoribus, de animalibus vestris minutis, nisi tantum pro unoquoque unum denarium in anno.
Nec teneamini etiam dare pro unaquaque domo apium, nisi tantum unum denarium in anno.
Concedimus etiam vobis, quod non teneamini dare eidem priori, et suis successoribus, ligna ad opus coquine sue, nisi tantum quando ipsi fuerint in Castilione personaliter constituti; tunc tamen quot et quotiens ibi fuerint, ligna ad opus coquine dare teneamini.
Vos vero dabitis eidem priori et suis successoribus, quintam partem de omnibus fructibus quod Deus dederit in hereditatibus vestris, tam de arboribus quam de vineis, quam etiam de bladis.
Volumus insuper quod omnis insimul et unusquisque vestrum iudicemini et puniamini, secundum çunam vestram, in pose ipsius prioris et successorum suorum, vel alcaydi sui.
Mandantes prioribus sancti Vincentii, presenti et futuris, et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod contra predicta non veniant, nec aliquem venire permitant.
Datum apud Ondam, nonas novembris anno Domini Mº CCº sexagesimo.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli, et domini Montispesulani.
Testes sunt Eximenus Petri de Arenoso, Sancius Martini d'Ublitis, Aries Yvanyes, Petrus d'Ahuro, Petrus Ferrandi de Pina.
Sig+num Michaelis Violete, qui mandato domini regis, pro domino G. Dei gratia episcopo ilerdensis, cancellario suo, hec scribi fecit, loco, die et anno prefixis.