Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros laudamus, concedimus et confirmamus vobis, Petro Eximeni, filio quondam Eximini Petri de Arenoso, donationem quam ipse pater vester quondam vobis fecit de populacione de Tornesa et terminis suis, cum carta publica, ut in ipsa carta melius et plenius continetur.
Ita tamen, quod dicta populacio sit semper subdita castro de Muntornes et sub dominio et potestate eiusdem.
Promitentes quod dictam populacionem faciemus vos et vestros habere et tenere, ut in carta predicta de dicta donacione vobis facta a dicto patre vestro, ut dictum est, melius continetur, et non contraveniemus nec aliquem contravenire permitemus aliqua ratione.
Datum Ilerde, quarto idus novembris anno Domini millesimo CCº LXº octavo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli, et domini Montispesulani.
Testes sunt: Jacobus de Cervaria, Gueraldus de Capraria, R. de Montecathano, G. Raimundi de Montecathano, Berengarius de Podio Viridi.
Sig+num Bartholomei de Porta, qui mandato domini regis hec scribi fecit et clausit, loco die et anno prefixis.