Notum sit omnibus quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani, consilio consiliariorum nostrorum Aragonum et Cathalonie damus tibi, fideli nostro Petro de Monte Alteto, et universis pastoribus Cesarauguste plenam licenciam et potestatem iusticiandi omnes latrones et raubatores, qui cum malefacto et raubaria inventi fuerint in cabania aliqua Cesarauguste vel in aliquo loco eiusdem.
Ita quod nullus, de nostra gracia confidens, audeat vel presumat vos vel aliquem ex vobis ad capiendo raubatores vel latrones disturbare, agravare vel aliquod aliud impedimentum facere aliqua racione.
Datum Cesarauguste, XV kalendas iunii sub era M. CC. L. sexta.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Testes huius rei sunt: B. episcopus Barchinone et cancellarius regie curie. B. episcopus ilerdensis. P. Vitalis archidiaconus Tirasone. A. vicecomes Castriboni. G. de Capraria. G. de Montecatano. A. de Castro Episcopali. Petrus Ferrandi dominus Sancte Marie de Albarracino et maiordomus Aragonum. R. de Lizana. B. de Alagone et Atorella.
Blascus, domini regis scriba, eius mandato scribi fecit, signum regium imponens et suum faciens manus + signum loco, die et anno prefixis.
.
.
.
.
.
[Transcripció a partir de la còpia de 1518]
.
Notum sit omnibus, quod nos Jacobus, Dei gracia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani, consilio consiliariorum nostrorum Aragonum et Cathalonie, damus tibi fideli nostro D. de Monte Alteo et universis pastoribus cesaraugustanensis, plenam licenciam et potestatem justiciandi omnes latrones et raubatores qui cum malefacto et raubaria inventi fuerint in cabania aliqua Cesarauguste, vel in aliquo alio loco eiusdem.
Ita quod nullus de gratia nostra confidens, audeat vel presumat vos vel aliquem ex vobis ad capiendos raubatores et latrones disturbare, aggravare, vel aliquod aliud impedimentum facere aliqua racione.
Datum Cesarauguste, decimo quinto kalendas junii, sub era millessima ducentessima quinquagessima sexta.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Testes huius rey sunt: A. vicecomes Castriboni, Petrus Ferrandi dominus Sancte Marie de Albarazin, B. episcopus barchinonensis et cancellarius regie curie, G. de Capraria et maiordomus Aragonum, B. episcopus illerdensis, G. de Montecateno, R. de Liçana, P. Vitalis archiepiscopus tirasonensis, B. de Alagone, G. de Castro Episcopali, et Atorrella.
Blascus, domini regis scriba, eius mandato scribi feci, signum regium imponens et suum faciens manum, loco, die, et anno prefixis.