Hoc est translatum ab originali privilegio verbum ad verbum veraciter factum.
Noverint universsi, quod nos Jachobus Dei gratia rex Aragonum, Mayoricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros concedimus vobis universsis probis hominibus et toti concilio Osce et vestris successoribus in perpetuum, quod quilibet çavalmedina Osce ponat signa in universsis domibus quas homines nostri tenent vel tenuerint ad tributum censum vel loguerum, de infancionibus, pro querimoniis videlicet et causis, quibus in domibus nostrorum hominum signa poni consuevere, secundum forum Aragonie, et jurati pro qualibet demanda regali et vicinali, possint intrare domos predictorum infancionum et extrahere inde pignora, sicut intrant domos realencas et extrahunt pignora ab eisdem.
Volumus autem quod çalmedina ponat signa in universis hereditatibus infancionum secundum forum Aragone, exceptis domibus quibus ipsi permanserint, pro querimoniis debitorum quas proposuerint contra ipsos; quas hereditates creditores teneant tamdiu pacifice et secure, quousque infanciones solverint ipsis debita, vel composuerint cum eisdem.
Concedimus etiam vobis quod jurati et çalmedina possint compellere clericos et religiosos, milites et infanciones ad ponendum et mitendum insimul cum hominibus nostris, in omnibus serviciis vicinalibus, scilicet cequiis, atalayis, et custodiendis muris, et aliis, secundum forum Aragonie, exceptis regalibus serviciis; et quod possint compellere omnes illos qui se dicunt esse infanciones, ut ponant et dent in omnibus serviciis regalibus et vicinalibus, quousque in nostri presencia, probaverint suam infançoniam.
Statuentes ut omnes infanciones qui propriis manibus publice operabuntur aliquod ministerium, excepta laboracione, pro denariis lucrandis, quamdiu illo oficio sive ministerio usi fuerint, non valeat eis privilegium infançonie, immo serviant sicut alii nostri homines reyalenqui.
Item, volumus quod clerici, milites, et infançiones, serviant pro hereditatibus quas emerint de reyalenco, secundum quod forum est in Aragonia.
Indulgemus autem vobis in perpetuum, quod ab universsis judiciis et sentenciis datis inter vos et infançiones, possitis ad nos apellare, si de sentencia vos credideritis aggravatos.
Si paries vel domus, vel ruina ipsius domus vel lapis, arbor vel trabes ruens aut consimilia homicidium vel dampnum aliquod dederint alicui, non teneantur dominus rei homicidium dare, seu dampnum emendare, nec etiam rem tradere, nec caloniam inde dare. Sed si bestia occiderit dominum suum ipse vel heredes sui non teneantur dare homicidum, sed si alium occideret teneatur dare homicidium, nisi prius dixerit, quod caveret sibi.
Si filia que nunquam maritum habuerit, duxerit maritum aliquo tempore sine consensu patris, pater possit eam exheredare, et nunquam hereditet in bonis paternis, nisi pater extunc voluerit eam hereditare.
Concedimus etiam vobis et vestris successoribus imperpetuum, quod non teneamini dare lezdam nec pedaticum in aliquo loco terre nostre, nisi in locis in quibus predecessores nostri et nos, constituimus illa danda.
Datum Osce, quarto nonas aprilis, sub Era Mª CCª octogesima.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Huius rei testes sunt: F. infans Aragonum, P. Cornelii maiordomus Aragonum, G. de Angularia, Eximinus de Focibus, Assallitus de Gudal.
Signum + Guillemoni Scribe, qui mandato domini regis hec scribi fecit, loco die et era prefixis.
Lecta fuit regi.