Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros volumus et concedimus vobis, concilio et probis hominibus Daroce presentibus et futuris, inperpetuum, quod senper de cetero habeatis justiciam de vobis metipsos, et mutetur annuatim in festo circuncisionis Domini, sic quod annuatim in dicto festo probi omines Daroce eligant tres bonos homines super facto dicti justiciatus, et mitant nobis vel nostris successoribus in scriptis nomina illorum trium; et ille quem nos vel nostri ex illis tribus duxerimus eligendum sit justicie Daroce et aldearum suarum, et non aliquis alius per ipsum annum, ipso tamen habere se in eo de officio legaliter atque bene, et sic annis singulis in dicto facto justiciatus, et non aliter, perpetuo procedatur.
Mandantes baiulis, justiciis, judicibus, çalmedinis, juratis, et aliis officialibus subditis nostris, presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula firma habeant et observent, et faciant ab omnibus perpetuo observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua racione.
Datum Cesarauguste, XIII kalendas marcii anno Domini Mº CCº LXº tercio.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: B. G. de Entença. Eximinus de Orrea. Ato de Ffocibus. Eximinus Petri de Arenoso. P. Martini de Luna.
Sig+num Bartolomei de Porta, qui mandato domini Regis hec scripsit et clausit loco die et anno prefixis.