Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli ac dominus Montispesulani.
Fidelibus suis toti concilio Daroce, salutem et gratiam.
Mandamus vobis firmiter quot teneatis omnes carreras ville Daroce et omnium terminorum suorum pulcras et limpias, sicut carrera maior modo limpia et purgata.
Mandantes illis quatuor maioribus domus qui ad hec sunt vel erunt de cetero constituti, quod si aliquis fuerit in hoc inobediens ipsi faciant dictas carrerias mundari et purgari, et quod recipiat in duplum illud quod constituerint dicte carrerie ad purgandum.
Et si aliquis de cetero in dictis carreriis posuerint aliquam [......iem], pignoretur ad cognocionem maiorum domus.
Volumus etiam et mandamus quod nullus sit de cetero in Daroca [precosnicursor] nisi illi quos constitue[ri]per concilium Daroce; et quod dicti quatuor maioris domos et preconis sive cursoris mutentur quando placuerit concilio Daroce.
Datum Daroce nonas octobris anno Domini Mº CCº LXº quinto.