Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros remitimus vobis universis et singulis hominibus Podioceritanii et vestris successoribus in perpetuum diffinimus exorquiam, intestiam et cuguciam. Ita ut inde nobis et nostris vicario et baiulo aut alii amodo non teneamini respondere, immo sitis inde vos et vestri perpetuo liberi et penitus absoluti.
Concedentes vobis quod placitetis de decem diebus in decem secundum quod consuevistis.
Et possitis, auctoritate vestra, pignorare debitores vestros extra villam commorantes ad solvenda vobis debita facta tamen ter fatiga in nostro vicario Podiiceritanie aut locum nostrum tenenti.
Nundinas, autem, habeatis annuatim in Podioceritanio prout continetur in carta inde confecta a rege Ildefonso.
Promitimus insuper quod Podiumceritanium nec aliquid de suis terminis ac pertinentiis aut vos ibidem conmorantes, alicui militi sive homini alii aut mulieri non dabimus ad tempus vel in perpetuum nec amodo unquam dictam villam cum pertinentiis suis et homines in ea habitantes a nostro dominio sive successorum nostrorum separabimus aut remobimus.
Datum Perpiniano, VIII idus ianuarii, anno Domini M CC XL secundo.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt Rotgerius comes Fuxii, P. de Montecateno, G. de Entença, B. Hugus de Serralonga, A. Surdus.
Signum + Guillelmoni, scribe, qui mandato domini regis hoc scripsit, loco, die, et anno prefixis.
Lecta fuit regi.