Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani, per nos et nostros remittimus vobis, universis et singulis hominibus Villefranche Confluentis et vestris successoribus, presentibus et futuris, in perpetuum, exorquiam, cuguciam et intestiam; ita ut nobis nec nostris aut alicui alii, vel vicario aut baiulo inde non teneamini respondere, immo sitis inde vos et vestri liberi a modo et perpetuo absoluti.
Concedentes vobis quod placitetis de X diebus in X, secundum quod consuetudinis est Barchinone.
Et possitis compellere et pignorare debitores vestros extra villam comorantes, ad solvenda vobis debita, facta tamen prius fatiga ter in nostro vicario Villefranche aut locum nostrum tenenti.
Et annuatim in festo sancti Martini habeatis nundinas in Villafranca per decem dies duraturam.
Concedimus etiam vobis et vestris in perpetuum, quod habeatis paschua et teneatis bestiarium grossum et minutum in omnibus locis qui sunt vel fuerint de dominio nostro, et quod faciatis ibi curtales vestros franchos, liberos, et sine pascherio.
Datum Perpiniano VIII idus ianuarii, anno Nativitatis Domini Mº CCº XLº secundo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Rotgerius, comes Fuxi, P. de Monte Catanus, G. de Entençza, B. Hugus de Serralonga, Gaucerandus de Pinos.
Sig+num Guillemoni, scribe, qui mandato domini regis hoc scripsit, loco, die et anno prefixis.
Lecta fuit regi.