Quod licet nos Jacobus, et cetera.
Mandavimus transmutare villam et locum de Cambrils, et hedificare ipsam villam et locum in alium locum in quem vos universitas hominum de Cambrils habitaretis; modo, gratis et ex certa scientia concedimus vobis quod non exeatis de dicta villa de Cambrils, nec etiam teneamini in alium locum conmutare vel hedificare, set habebitis de cetero in dicta villa de Cambrils prout hactenus fecistis libere et sine impedimento et contradictione aliqua nostra et nostrorum, et cuibuslibet alterius persone.
Absolventes vos de promissione quam fecistis cum iuramento, videlicet quod mutaretis et hedificaretis dictam villam in alium locum cum nostra licentia et voluntate ac mandato nostro.
Pro hac autem concessione recognoscimus habuisse et recepisse a vobis mille quingentos solidos Barchinone, de quibus igitur, a vobis bene paccati sumus.
Renuntiamus exceptioni peccunie non numerate.
Datum apud Villam Francham Penitensis, IIIº idus augusti anno Domini Mº CCº LXº tertio.