Noverint universi, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros laudamus, concedimus et confirmamus in perpetuum divisionem illam quam mandato nostro fecerunt Luppus Otxova, alcaydus de Morella, Bartholomeus de Molendinis, Ioannis de Na Rama, I. Franch, et B. de Quadres, super terminis videlicet qui sunt inter Morelam et Cervariam.
Confirmantes et concedentes in perpetuum, quod castrum et villa de Cervaria habeant perpetuo illos terminos, sicut diviserunt et terminaverunt eos homines supradicti.
Datum in exercitu Xative, XI kalendas iunii, anno Domini millesimo CCº. XLº. quarto.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgeli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Petrus, infans Portugalie; Petrus d'Alcala, Eximinus Petri, Eximinus de Focibus, R. de Peralta.
Signum + Guillamoni scribe, qui mandato domini regis pro Guillelmo de Bello Loco, notario suo, hec scribi fecit die et anno prefixis.