Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maoricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et stabilimus ad censum tibi, Bernardo de Figerola et tuis, in perpetuum, quoddam casale molendinorum, quod est in termino de Morella, prope via qua itur ad Vespam.
Ita tamen quod pro dicto casali molendinorum detis nobis et nostris, tu et tui in perpetuum, annuatim, sex caficia tritici pulcri et boni ad mensuram Morelle, in festo sancte Marie augusti.
Et sic habeatis tu et tui dictum casale molendinorum cum rotis factis et faciendis, introitibus, exitibus, aquis, aqueductibus et melioramentis factis et faciendis, et suis pertinenciis universis, a celo in abissum, ad omnes voluntates tuas et tuorum cuicumque volueritis perpetuo faciendas, exceptis militibus et sanctis et personis religiosis; salvo tamen nobis et nostris perpetuo dicto censu, dominio, fatiga et laudimio.
Datum Morelle VII idus madii anno Domini Mº CCº quinquagesimo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: P. Hugonis, comes Empuriarum; G. de Monclus, Eximini Petri de Arenoso, Bernardi Hugueti de Serralonga, Poncius de Verneto.
Sig+num Petri Andree qui hoc scripsit die et anno quo supra.