Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1250, maig 18
Jaume I i els infants Alfons d'Aragó i Pere de Portugal signen un pacte per resoldre les diferències que tenien entre ells, entre altres coses relatives a la tinença de diversos castells del regne de València i altres senyorius dins dels estats de la corona
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Pergamins de Jaume I, nº 1194
[Huici-Cabanes, nº 535]. Revisada la transcripció en 1999 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi, quod cum venerabiles patres P. Dei gratia Terrachone archiepiscopus, V. oscensis et G. ilerdensis episcopi, frater G. de Cardona, magister milicie Templi et frater P. de Alcalano, castellanus Emposte, nobiles P. Cornelii, Artaldus de Luna, Jacobus de Cervaria et cives eorum college, coram Jacobo, rege Aragonum, proposuissent apud Morellam ea que fecerant apud Ispalim cum illustribus Alfonso, infante Aragonum, eius filio, et P. infante Portugalie, super questionibus que inter ipsum domium regem et eosdem infantes fuerant suscitate, dominus rex predictus guidavit et assecuravit nobiles F. de Lizana, P. Ferriz, G. de Puyo, magistrum M. archidiaconum Valencie, et matrem suam et fratres et omnes alios vassallos, quos dicti infantes habent in terra sua et vassallos ac valitores etiam eorundem, cum omnibus rebus suis.
Et dedit treguas bona fide in terra sua ex extra terram ubicumque sint.
Et reddidit eis omnes hereditates et possessiones integre, libere, et sine omni obligacione facta per ipsum regem, quas eis abstulerat vel emparaverat, auferri vel emparari fecerat, in illo scilicet statu ipsas reddidit in quo hodie sunt, ut potest esse fides in eis.
Reddidit etiam infanti Portugalie potestatem liberam et integram et sine obligacione Campi de Terrachona, Eviçe et aliarum omnium possessionum et hereditatum, quas habebat in terra sua, exceptis quinque castris, scilicet de Morella, de Segorbio, de Muroveteri, de Almenara et de Castellione, que debent esse in posse predicti domini archiepiscopi et aliorum collegarum suorum, donec pronuncient inter eos, ut tunc ipsa castra tradant illi vel illis, cui vel quibus iure vel composicione eis videbitur expedire.
Reddidit etiam prefato archidiacono matri sue et fratribus et Garsie Eximeni quondam alcaydo de Muroveteri, omnes possessiones et hereditates quas habent in terra sua, in statu quo sunt hodie.
Promisit etiam reddere et absolvere Rodericum Martini, nepotem infantis Portugalie, et omnes alios quos captos detinet vel detinere facit ratione predictorum infantum.
Omnes autem vassalli et valitores ipsorum infantum, qui in ipsis treugis et assecuramiento esse voluerint, reddant omnia castra, villas et captos, quos racione presentis contencionis tenent a domino rege vel suis, in statu quo hodie sunt.
Item, promisit idem rex quod illos iudices, qui sunt electi super facto predicto in curia de Alchanicio, scilicet de Catalonia dominum archiepiscopum, Barchinone et Ylerdensem episcopos, magistrum Templi et Hospitalis, nobilis P. Hugueti comitem Empuriarum, R. vicecomitem Cardone, R. Berengarii de Ager, et Jacobus de Cervaria; de Aragone, Cesarauguste et Oscensem episcopos et nobiles P. Cornelii, A. de Luna, G. Romei et Eximinus de Focibus, et illos civitatenses qui fuerunt apud Ispalim pro hoc facto, faciet interesse apud Calataiubium vel Feriçe VIII die post festum Sancti Michaelis proximum in predicto iudicio sive composicione, nisi legitimo impedimento et inevitabili fuerint impediti.
Actum est hoc XV kalendas iunii anno Domini M. CC. quinquagesimo.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani; qui predicta concedimus et confirmamus.
Testes sunt: P. Martini de Luna, G. de Boxados, Eximini Petri, Bernardi Hugueti de Serralonga, R. de Travesseris.
Sig+num A. de Ulmo, qui mandato domini regis pro Gonzalvo Petri, eius notario, hec scribi fecit, loco, die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000830

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I