Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1254, juny 30. València
Jaume I recupera els castells de Morella, Almenara, Castelló de la Plana, Morvedre i Sogorb, que tenia l'infant Pere de Portugal
[Huici-Cabanes, nº 655]. Transcrit en 1999 el text d'aquesta edició, amb variants formals

In Dei nomine et eius gratia.
Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; pro castris nostris, videlicet Murovetere, Almanara, Castellione de Borriana, Sogorbio, Moriella et villis et alcareis et pertinenciis eorundem, que vos dompnus Petrus, infans Portugalensis, filius quondam illustris regis Portugalensis, pro nobis tenebatis et ea nobis et nostris reddidistis et tradidistis, et pro omnibus aliis quibus vobis tenebamur modis quibuslibet, usque ad diem confeccionis presentis instrumenti, de quibus vos nos et nostros absolvistis, et liberos et inmunes fecistis; ideoque consulte et ex certa sciencia, per nos et nostros damus, concedimus et de presenti cum hoc publico instrumento tradimus vobis, predicto dompno Petro, infanti Potugalensi, omnibus diebus vite vestre tantum, triginta et novem milia solidorum bone monete regalium Valencie, unoquoque anno habenda et recipienda in censualibus civitatis Maioricarum, et pro aliis redditibus et exitibus nostris Maioricarum et tocius eiusdem regni, ad faciendam vestram propriam voluntatem.
Ita quod vos et quem volueritis, percipiatis et habeatis et levetis dicta triginta et novem milia solidorum regalium Valencie, de dictis censualibus et redditibus et exitibus nostris, ad vestram voluntatem, dum vita fuerit vobis comes.
Preterea damus vobis et concedimus omnibus diebus vite vestre tantum, dominium et iurisdiccionem Maioricarum et regni eiusdem, per terram et mare et aventuras terre et maris et etiam iusticias, calonias civiles et criminales, reales et personales, que omnia habeatis et percipiatis sine contradiccione aliqua ad vestram voluntatem.
Concedimus etiam quos possitis stabilire ad tempus vel imperpetuum omnia que in civitate et regno Maioricarum fuerint stabilienda, laudimiis et fatiguis, cum cartis vestris, ratum habebimus et firmum, dum tamen ea feceritis ad nostrum comodum et utilitatem.
Adhuc etiam volumus, statuimus et mandamus, quod milites et homines vestri, qui tenent castra Maioricarum, teneant ea per vos, omnibus diebus vite vestre et vobis respondeant de eisdem.
Confirmamus insuper et laudamus donaciones per vos et per divisores vestros factas in dictis castris regni Valencie et terminis eorundem, tam hominibus universis.
Ad ultimum promittimus vobis et convenimus dare pro anima vestra viginti milia solidorum bone monete regalium Valencie, locis vel personis quibus verbo vel testamento, ea duxeritis reliquenda.
Promitimus insuper et convenimus, et tactis sacrosanctis evangeliis et cruce Domini, iuramus omnia supradicta et singula attendere et complere et attendi et compleri facere bona fide.
Ad hec autem nos dompnus Petrus, infans Portugalensis, filius illustris regis Portugalensis, consulte et ex certa sciencia, per nos et nostros reddimus et tradimus incontinenti, vobis domino Jacobi regi Aragonum, Maioricarum et Valencie, comiti Barcinone et Urgelli et domino Montispesulani, castra scilicet Murumveterem, Almanaram, Castellionem de Borriana, Sogorbium, Morellam et villas et pertinencias suas omnes, ad vestram voluntatem faciendam.
Et absolvimus vos et vestros et omnia bona vestra, ab omnibus pactis et condicionibus, quibus nobis usque ad presentem diem tenebamini, quoquo modo, pro supradictis triginta et novem milibus solidis, et pro aliis que nobis datis et conceditis, ut superius est expressum.
Volentes et ex pacto concedentes, quod statim post obitum nostrum, dominium et iurisdictio civitatis et tocius regni Maioricarum et castra eiusdem, vobis predicto domino Jacobo regi Aragonum, vel Jacobo filio vestro, pro vobis sine contradiccione et impedimento nostro vel nostrorum, et cuiuslibet alterius persone et sine ullo onere debitorum libere revertantur.
Ad maiorem autem firmitatem vestram, nos predictus Petrus infans Portugalensis, facimus homagium bona fide manibus et ore, vobis domino Jacobo illustri regi Aragonum predicto et infanti Jacobo filio vestro, quod predictum dominium et iurisdictionem civitatis et tocius regni Maioricarum et castra eiusdem mandabimus et faciemus vobis reddi et restitui, statim post obitum nostrum, ut superius continetur.
Et nos Petrus infans et Jacobus infans, filii illustris regis Aragonum, tactis sacrosanctis evangeliis et cruce Domini, iuramus et vobis dicto dompno Petro, infanti Portugalensi, homagium bona fide manibus et ore facimus, quod attendamus et observemus omnia et singula supradicta, et nunquam in aliquo contraveniamus.
Quod est actum Valencie pridie kalendas iulii anno Domini millesimo ducentessimo quinquagesimo quarto.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Sig+num dompni Petri infantis Portugalensis, filii quondam illustris regis Portugalensis, qui hec concedimus et firmamus.
Sig+num infantis Petri filii illustris regis Aragonum, qui hec concedimus et firmamus.
Sunt inde testes: frater Andreas episcopus valentinus, Albarus Petri dominus de Albarracino, Petrus Cornelli, frater Andreas abbas de Berola, Eximinus Petri dominus de Arenoso, Gondeçalbus Petri precentor valentinus, Bernardus Guillermi de Entença, Sancis de Antillone, Artal de Focibus, Ferrandus Garces de Roda, Eximinus de Focibus, Alfonsus Martiniz, Nicholaus Roderici, Petrus Nunnitz, Martinus Ermeguetz.
Sig+num Guillermi de Jacca, publici notarii Valencie, qui de mandato predictorum hec scripsit loco et anno superius assignatis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000831

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I