[Noverint universi] Quod nos Jacobus, [Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani]; per nos et nostros concedimus et assignamus vobis toti concilio et universitati hominum de Morella, presentibus et futuris, quod sit mercatu in villa Morelle in quo semper teneantur sive celebrentur feria et mercatum.
Videlicet, quod habeat terminos de domibus que fuerunt Petri de Sancto Melione quondam, cum domibus Arnaldi de Barberano, cum domibus Bernardi de [.....], sicut vadit et protenditur per domos hospitalis albergarie, et per domos Dominici de Areis, et per domos Arnaldi de Romanino, [.... .... .... ....], et vertitur superius usque ad cimiterium, et per extremum illius cimiterii vadit usque ad predictas domos que fuerunt Petri de Sancto Melione.
Concedimus etiam vobis locum et domum ad opus almudini et pensi, in ipsa platea que est ante [..... .... .... .... ....] que fuit [.....] de Vinatea, que est in capite iamdicte platee; ita quod vos domum ipsam cum vestris missionibus construatis.
Firmiter et perpetuum statuentes quod in predictis locis, et non in aliis, in villa Morelle teneantur et celebrentur feria et mercatum, et sit semper almudinum et pensum prout superius assignatum est et terminatum.
Et in domo predicta et non alibi mensuretur cum faneca nostra totum bladum, cuiuscumque sit generis quod vendetur in Morelle, et ponderentur omnia que vendentur ad pondus. Et omnes illi qui mensuraticum vel ius ponderis dare debeant, donent et solvant pro mensuratico et pro penso secundum quod est hactenus consuetum, et secundum et quod in civitate Valencie observatur.
Concedimus autem vobis quod possitis hedificare et construere quinquaginta operatoria, in circuiti platee iam dicte, quam pro feria et mercato vobis assignamus, cum vestris propriis missionibus et expensis, ita tamen quod ille et illi qui ibi operatoria habuerint et construxerint, ex concessione Eximini Petri de Pina, alcaydi Morelle, donent nobis et nostris in perpetuum unum morabatinum censualem pro quolibet operatorio, in festo sancti Michaelis, annuatim. Et sic predicta operatoria teneant et habeant ipsi et eorum quilibet et sui ad expletandum, possidendum, dandum, vendendum, alienandum, et ad omnes suas suorumque voluntates libere perpetuo faciendas, exceptis sanctis, clericis, militibus et personis religiosis.
Salvo tamen nobis et nostris perpetuo censu, laudimio et fatica, secundum forum Valencie.
Datum Cesarauguste IIº nonas marcii anno Domini Mº. CCº. Lº. septimo.
[Signum Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani].