Damus et stabilimus vobis Berengarie de Coponibus, uxori quondam Guillermi de Coponibus, et filiis ipsius Guillermi de Coponibus et vestris in perpetuum, furnum illum qui est in Portel, aldee Morelle.
Ita videlicet quod pro dicto furno donetis nobis et nostris, quolibet anno in festo Natalis Domini, L solidos regalium Valencie censuales.
Et sic habeatis, teneatis et possideatis dictum furnum, cum omnibus suis terminis et pertinenciis universis a celo in abissum, ad dandum, vendendum, impignorandum, et alienandum, et ad omnes vestras et vestrorum voluntates cui et quibus volueritis libere perpetuo faciendas, exceptis militibus, clericis, et personis religiosis.
Salvis tamen nobis et nostris iure, censu, fatica et laudimio de furno.
Datum apud Fortanet XIIIIº kalendas octobris anno Domini Mº CCº Lº nono.